52:330 tamen silentio aeque magnificum patrocinium doctrinae fuit, ap si clamose eam Maius foret Nam suo illam sanguine et mortis sacrificio melius quam voce sancivit. Hanc vocat bonam confessionem. Nam Socrates quoque mortuus est: neque tamen mors eius legitima fuit doctrinae, quam tenebat, comprobatio. At quum audimus fusum esse sanguinem filii Dei, iliud sacrosanctum est sigillum, quod omni dubitatione nos eximit. Ergo quoties vacillant animi, meminerimus, a Christi morte confirmationem esse subinde petendam. Cuius enim ignaviae foret, talem ducem nobis praeeuntem deserere? 14. Ut serves mandatum. Nomine mandati significat quae hactenus de officio Timothei disseruit: quorum haec fuit summa, ut se fidelem Christo et ecclesiae ministrum praeberet. Quid enim opus est hoc extendere ad totam legem? nisi forte simpliciter accipere quis malit pro functione illi iniuncta. Neque enim constituimur ecclesiae ministri, quin simul nobis Deus praescribat quidnam agere nos velit. Ita servare mandatum, nihil aliud esset quam munus sibi commissum bona fide exsequk Omnino certe ad ministerium Timothei refero. Quae sequuntur epitheta, quod ad casum et terminationem spectat, graece tam mandato quam personae Timothei conveniunt: sensus tamen, quem reddidi, multo est aptior. Admonet autem Paulus, vitae sanctitati et puris moribus studendum esse, si velit Timotheus rite suo muneri satisfacere. Usque ad revelationem Domini nostri Iesu Christi. Dici non potest quam fuerit piis omnibus necessarium illo tempore, mentes habere in diem Christi prorsus defixas: quum in mundo quaquaversum occurrerent innumera scandala. Undique impetebantur, omnibus odio erant et exsecrationi, omnium ludibriis expositi erant, quotidie premebantur novis aerumnis: nullus interea tot laborum et molestiarum fructus apparebat. Quid igitur erat reliquum, nisi ut cogitatione transvolarent ad beatum illum diem redemptionis nostrae? Quamquam eadem hodie quoque ratio apud valet: imo fere omnibus sacculis est communis. Quam multa enim assidue oculis nostris ingerit Satan, quae alioqui nos a recto proposito centies abducerent? Omitto ignes, gladios, exilia, et omnes furiosos hostium impetus: omitto calumnias et alias vexationes: quam multa sunt intus longe peiora? Insurgunt ambitiosi homines, subsannant Epicurei et Lucianici, insultant protervi, fremunt hypocritae, qui secundum carnem sapiunt, oblique nos mordent, sollicitamur variis artibus huc et illuc. Denique ingens est miraculum quum in tam arduo et periculoso munere quispiam infractus perseverat. His tot difficultatibus unicum est remedium, oculos coniicere in Christi apparitionem, et illinc semper pendere. Quia autem praecipites in votis nostris solemus ferri, et parum abest quin