5:330
benedictionem
Dominus
pollicetur
filiis,
qui
parentes,
qua
decet,
observatione
coluerint:
simul
innuit
omnibus
immorigeris
ac
inobsequentibus
certissimam
imminere
maledictionem??Sed
istud
etiam
obiter
adnotandum,
quod
illis
obedire
non
nisi
in
Domino
iubemur.
Proinde
non
committendum,
ut
in
eorum
gratiam
Domini
legem
transgrediamur.
Tum
enim
non
parentes
nobis
habendi
sunt,
sed
extranei,
qui
nos
a
veri
patris
obedientia
subducere
conantur.
Non
occides.
Quo
nobis
violentia
omnis
ac
iniuria,
et
omnino
quaevis
noxa,
qua
proximi
corpus
laedatur,
[pag.
12]
.interdicta
est.
Nam
si
hominem
ad
imaginem
Dei
meminerimus
esse
conditum,
sacrosanctum
eum
habere
debemus:
utpote
qui
violari
nequeat,
quin
imago
quoque
Dei
violetur.
Non
moechaberis.
Quo
omne
scortationis
et
impudicitiae
genus
facessere
a
nobis
iubet.
Dominus
enim
virum
mulieri
sola
coniugii
lege
adiunxit.
Et
eam
societatem,
sua
autoritate
initam,
sua
quoque
benedictione
sanctificavit.
Unde
constat,
aliam,
quam
coniugii
societatem
coram
ipso
maledictam
esse.
Itaque
qui
continentiae
dono,
singulari
quidem
illo,
nec
in
cuiuslibet
potestate
sito,
praediti
non
sunt,
carnis
suae
intemperantiae
honesto
matrimonii
remedio
succurrant.
Honorabile
enim
inter
omnes
matrimonium
(Hebr.
13,
4):
scortatores
autem,
et
adulteros,
iudicabit
Deus.
Non
furaberis.
Quo
alter
alterius
facultatibus
insidiari,
in
universum
prohibemur.
Omnes
enim
rapinas,
quibus
imbecilles
vexentur
ac
opprimantur,
omnes
fraudes,
quibus
simpliciorum
innocentia
circumveniatur,
longe
a
populo
suo
abesse
vult
Dominus.
Quare
si
puras
et
innocentes
a
furto
manus
servare
volumus,
non
minus
ab
omni
calliditate
ac
versutia,
quam
a
violenta
direptione,
nobis
abstinendum.
Non
falsum
testimonium
dices,
ete.
Ubi
maledicentiam
et
conviciosam
procacitatem,
qua
fratris
nostri
fama
proscinditur,
tum
omne
mendacium,
quo
ulla
in
parte
laeditur,
damnat
[pag.
13]
Dominus.
Nam
si
quibuslibet
thesauris
pretiosius
est
nomen
hornum,
nihilo
minore
noxa
nominis
integritate,
quam
fortunis,
spoliamur.
In
diripienda
autem
eius
substantia,
non
minus
interdum
falso
testimonio
quam
manuum
rapacitate
proficitur.
Quare,
ut
proximo
manus,
ita
hoc
mandato
lingua
cohibetur.
|