32:330 interitu distabat, idque coniicio ex adverbio temporis nunc, quod mihi videtur emphaticum : ac si diceret propheta, Dum sub tentationum mole aegre fideles respirant, opportunum esse tempus quo secum reputent qualiter ab initio Deus et per continuam aetatum seriem populum suum exercuerit. Simul ac Deus hostium nostrorum libidini habenas laxavit, moerore constricti tantum in praesenti malorum sensu occupamur, hinc nascitur desperatio: quia in mentem non venit, idem quoque patientiae examen sumptum esse de patribus, nec quidquam nobis accidere quod non experti sint. Hoc ergo fidelibus optimum solatii genus, si oculos referant ad vetusta ecclesiae certamina, agnoscant semper laborasse sub cruce, iniusta hostium violentia duriter fuisse vexatam. Iam mihi non occurrit melior coniectura, quam Psalmum fuisse compositum postquam ab exilio reversus fuerat populus, et a suis vicinis graves multas acerbasque iniurias perpessus, tandem sub tyrannide Antiochi propemodum defecit. In illa igitur turbida caligine, propheta fideles ad fortitudinem animat: nec paucos solum, sed sine exceptione totum corpus: iubetque, ad sustinendos tam duros insultus, hunc bonae spei clypeum opponere, ecclesiam Dei patiendo semper stetisse victricem. Ac singulis prope verbis subest pondus. Dicat nunc Israel, hoc est, secum vetera experimenta reputet, ex quibus colligere licebit Dei populum nunquam a crucis tolerantia fuisse immunem, felici tamen eventu variis afflictionibus fuisse semper probatum. De hostibus autem indefinite loquendo, gravitatem exaggerat magis quam si Assyrios vel Aegyptios nominasset. Certum enim genus non designans mundum subindicat innumeris hostium copiis refertum esse, quos facile armat Satan ad bonorum perniciem, ut omni ex parte nova subinde bella emergant. Et certe satis testantur historiae, non fuisse negotium populo Dei cum paucis hostibus, sed a toto fere mundo oppugnatum: deinde non ab externis tantum hostibus, sed a domesticis exhibitas fuisse molestias. Iuventutis nomine intelligit prima exordia, non tantum quum Deus populum eduxit ex Aegypto, sed quum Abraham et patriarchas laboriosa militia per totam fere vitam confecit. Quum vero immaniter exagitati essent in terra Chanaan, posteris Aegyptus deterior fuit habitatio, ubi non modo serviliter, sed etiam probrose fuerunt oppressi. In egressu scimus quanta difficultas. Ab eo tempore si quid relaxationis datum est, non tamen diuturna quies fuit usque ad regnum Davidis. Quanquam autem tunc visa fuit beata eius conditio, non multo post exortae sunt turbae atque etiam clades, quae Dei populo exitium minitarentur* Exilio babylonico parum abfuit quin sine ulla spe tanquam sepulcro abditi putrefierent. Post reditum vix breves induciae ad respirandum datae sunt.