25:330 erant: et ita quodammodo renovarunt urbes ruinis, deformatas. EIUSDEM HISTORIAE REPETITIO. EX DEUT. CAP. III. 12. Et hanc terram possedimus eo tempore ab Aroer, quae sita erat ad torrentem Arnon: et dimidium montis Galaad, et urbes eius dedi Bubenitis et Gaditis. 13. Besiduum vero Galaad, et universam Basan regni Og dedi dimidiae tribui Manasse, et omnem regionem Argob, totam Basan quae vocabatur terra gigantum. 14. Iair filius Manasse cepit omnem regionem Argob, usque ad terminum Gesuri et Maachathi: et vocavit eas secundum nomen suum Basan Havoth Iair usque ad diem istam. 15. Porro ipsi Machir dedi Galaad: 16. Bubenitis vero et Gaditis dedi Galaad, usque ad torrentem Arnon, medium torrentis, et terminum: et usque ad Iabboc torrentem terminum filiorum Ammon: 17. Planitiem, et Iordanem, et terminum a Chinnereth usque ad mare planitiei, mare salis, sub effusionibus aquarum collis ad Orientem. 18. Praecepique vobis eo tempore, dicendo: Iehova Deus vester dedit vobis terram istam, ut possideatis eam, accincti armis transibitis ante fratres vestros filios Israel, quotquot robusti estis. 19. Tantummodo uxores vestrae, et parvuli vestri, et pecudes vestrae (novi quod pecora multa sint vobis) remanebunt in urbibus vestris quas dedi vobis: 20. Donec requiem dederit Iehova fratribus vestris sicut vobis, et possideant ipsi etiam terram, quam Iehova Deus vester dat eis trans Iordanem: tunc revertimini singuli ad possessionem suam quam dedi vobis. 12. Et hanc terram. Hoc loco decretum suum confirmat, ut Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse rata sit terrae possessio trans Iordanem. Quoniam enim illis extra sortem obtigerat, potuit res in controversiam trahi apud posteros. Ergo ne quis molestiam facessat, iterum asserit legitimos esse regionis illius dominos. Porro quia litigiosa esse poterat ipsa donatio, eo quod terra illa extra fines haereditatis a Deo promissae sita esset: hanc quoque obiectionem praevenit Moses, quod Deus suo populo non frustra possidendam dederit: unde sequitur ius habitandi fuisse permissum. Iam ne in contentionem vocetur partitio tanquam inaequalis, omni ex parte terminos illis assignat, ac si Dei autoritatem instar valli et aggeris opponeret, ne cui fas esset irruptionem facere. Quod ad nomina locorum spectat, mare salis vocatur mortuum. Chinnereth autem lacus Genesara, vel