8:33 33 DE SCANDALIS. U ultima internecio appareat. Sub Persarum imperio, tametsi eorum conditio fuerit tolerabilis, tamen velut oves mactationi destinatae, parum a macello interdum abfuerunt. Ne immanem suum impetum in eos profunderet Alexander, coelesti oraculo cohibitus fuit. Quum vero post eius mortem Syriae et Aegypti reges, quasi truculentae bestiae in rabiem accensae, mutuo se discerperent, nec ullus esset ultro citroque saeviendi finis, quis gentem in medio sitam et utriusque libidini expositam diu fore superstitem sperasset? Nec sane tot ac tam variis cladibus deiecta stetisset, nisi Deum habuisset custodem, manuque eius suffulta esset. Tandem sub dira Antiochi tyrannide, quasi in profundum gurgitem demersa, nullam amplius lucis scintillam in toto mundo habet. Tota regio sanguine innoxio exundat. Hierosolyma horrenda cadaverum 1) strage quasi pavimento sternitur. In templo collocatur exsecrabile idolum. Abolitis Dei institutis profani ac degeneres gentium ritus regnum occupant. In ignem proiiciuntur sacri omnes libri, ut Dei veritas ex hominum memoria penitus excidat. Quisquis hiscere audet, imo quisquis dolore ingemiscit, ac non potius se perfida simulatione contaminat, protinus ad lanienam protrahitur. Maccabaei, cum manu a se collecta, in cavernis montium vagi et inopes inter feras latent. Quod in tanta desperatione manent tamen reliquiae piorum, quae postea emergant, quis neget admirabili Dei providentia fuisse servatas? [pag. 39] Quod Moisis et prophetarum libri ex illis flammis 2) illaesi evadunt, quis humanae custodiae tribuat? Denique temporum illorum historia longe certius testatam nobis Dei providentiam facit in protegenda ecclesiae salute, quam si magnificos de omnibus populis superbosque triumphos egisset. Idem et aliae quae postea contigerunt perturbationes spectaculum nobis praebent. Nam quum usque ad Christi adventum, nunc externis bellis, nunc intestinis factionibus, nunc barbara principum libidine, quasi assiduo rotatu vexati raptatique fuerint Iudaei, factum est tamen singulari Dei beneficio, ut ecclesia inter istas turbulentas conversiones in suo gradu steterit. Hic nobis in mentem veniant tot sancti viri, imo et mulieres, quibus earum quas recensui calamitatum devoranda fuit indignitas. Nonnullis, qui ad provectam usque aetatem vixerunt,3) necesse fuit per longas et multiplices malorum ambages errare, et tandem anxie mori, quum nullum exitum viderent. Haec sane erant scandala quae a lecto cursu depellere ipsos possent. Et tamen fide eluctati 1) des corps de ceux qui sont tues pour maintenir la loi de Dieu. 2) apres qu'on en a brusle toutes les copies qu* se trouvoyent. 3) Sic princeps et 1551. Beza et Amst: vixerant Calvini opera. Vol VIII.