5:33 LIBER I. CAPUT I. II. CAPUT IL Esse autem aliquos scio, qui clementia pessimum quemque putent sustineri : quoniam nisi post crimen, supervacua est: et sola haec virtus inter innocentes cessat. Sed primum omnium sicut medicinae apud aegros usus, etiam apud sanos honor est, ita clementiam quamvis poena digni invocent, etiam innocentes colunt. Deinde habet clementia in persona quoque innocentium locum : quia interim fortuna pro culpa est: nec innocentiae tantum clementia succurrit, sed saepe virtuti: quoniam quidem conditione temporum incidunt quaedam quae possint laudata puniri. Adiice, quod magna pars hominum est quae reverti ad [pag. 21] innocentiam possit: sed non tamen vulgo ignoscere decet. Nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur et vitiorum eruptio. Itaque adhibenda est moderatio, quae sanabilia ingenia distinguere a deploratis sciat. Nec promiscuam habere ac vulgarem clementiam oportet, nec abscissam. Nam tam omnibus2) ignoscere crudelitas est, quam nulli. Modum tenere debemus: sed quia difficile est temperamentum, quidquid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderet. Sed haec suo loco melius dicentur. Movet obiectionem a persona adversarii. Sunt enim qui falso putant clementiam esse poenae remissionem. Culpam vero poena premit comes. Unde fit ut clementia nihil aliud esse videatur quam species impunitatis. Hanc falsam et stolidam opinionem diluit Seneca, simul et invidiam clementiae quae ex ea nascitur. Nullus enim solidi iudicii clementiae locum assignaret inter virtutes, qui ius quoddam asyliae sceleratis et noxiis hominibus esse existimaret, et improbos sustinendo, nutrire audaciam. Sed primum omnium sicut medicinae apud aeqros usus ess] Haec prima ratio diluendae obiectionis, quod licet clementiae fructum soli nocentes sentiant, non ideo tamen perdit nomen virtutis inter bonos: idque aptissima similitudine confirmat. Medicina enim, etiamsi nulli sint morbi, semper aestimatur ars humano generi necessaria: nec tamen exercet vim suam nisi temporis ratio exigat. Ita clementiam quamvis poena digni invocent] In iudiciis prima quaestio facti agitatur. Quum homicidii accusatus negat se hominem occidisse, atque id, ut ait Quintilianus certissimum est causae praesidium, proximum est defendere iure occisum: ubi iam non factum in dubium trahitur, seu facti qualitas, haec erit quaestio legitima: ultima deprecatio, quae nulla est nisi post confessionem criminis, quum noc infitiari facinus perpetratum possumus, nec recte perpetratum defendere. Tum descendimus 1) Edd. recenti, inde a 1597: hominibus. Calvini opera. Vol. V.