49:33 33 CAPUT II. 34 respuerunt. Quanquam autem omnia Dei beneficia totidem sunt paternae eius bonitatis testimonia: quia tamen diversum saepe in finem respicit, perperam impii, dum suaviter et benigne eos fovet, quasi ei cari essent, sibi in laeta fortuna gratulantur. Ignorans quia benignitas, ete. Dominus enim sua lenitate nobis eum se esse ostendit ad quem converti debeamus, si cupimus bene habere: simulque fiduciam erigit exspectandae misericordiae. Si Dei beneficentia non utimur in hunc finem, abutimur. Quamquam non uno semper modo accipienda est: servos enim suos dum indulgenter tractat Dominus ac terrenis benedictionibus prosequitur, suam benevolentiam eiusmodi symbolis declarat, ac simul assuefacit ad quaerendam in se uno bonorum omnium summam. Transgressores legis dum eadem excipit indulgentia, sua benignitate vult quidem emollire ipsorum contumaciam : non tamen se illis propitium iam e&se testatur, quin potius eos ad resipiscentiam vocat. Si quis autem iniiciat, Dominum surdis canere quamdiu iutus corda non afficit: respondendum, nihil hic posse accusari nisi nostram pravitatem. Caeterum in verbis Pauli, malo ded u c i t , quam i n v i t a t : quia illud plus quiddam significat. Neque tamen pro adigere accipio, sed pro manu ducere. 5. Secundum duritiam tuam, ete. Ubi ad Domini monitiones obduruimus, sequitur impoenitentia: qui vero non sunt de resipiscentia solliciti, ii manifeste tentant Dominum. Et insignis est locus: unde discendum est, quod prius attigi, impios non modo in dies sibi gravius cumulare Dei iudicium quantisper hic vivunt: sed etiam cessurum illis in condemnationem quidquid donorum Dei assidue usurpant. Ratio enim omnium reposcetur. Quod autem in extremum illis scelus merito imputabitur, tunc comperietur Dei benignitate factos esse deteriores, qua saltem emendari eos oportuerat. Cavendum ergo ne illicito bonorum abusu infelicem hunc thesaurum nobis reponamus. In die irae. Sic est ad verbum: sed pro dc Tr)|Aspav, in diem. Nam colligunt impii nunc adversum se Dei indignationem, cuius vis tunc in caput eorum se effundet1): occultam perniciem accumulant, quae tunc ex Dei thesauris explicabitur. Dies autem supremi iudicii, dies irae vocatur, dum sermo est ad impios: quum dies sit redemptionis fidelibus. Ita et aliae quaelibet visitationes Domini semper impiis describuntur horrendae et minaces: piis contra, suaves et iucundae. Proinde quoties meminit scriptura propinquitatis Domini, pios exsultare laetitia iubet: dum autem ad reprobos se convertit, nihil quam terrorem incutit ac formidinem. Dies irae, dicit Sophonias (1, 15) dies illa, dies tribulatiot) effundatur.