47:33 33 CAPUT I. 34 urbi illi Christus alibi minetur, ac maledicat. Quare ex gente adeo impia et scelerata quod aliqui a Deo in gratiam recepti sunt, perinde habendum est ac si ex inferis educti essent. Quod autem Christus ex profunda illa abysso ereptos tanto honore dignatur ut apostolos constituat, id praeclarum et memorabile beneficium est. 45. Invenit Philippus Nathanaelem. Utcunque haec ecclesiae incunabula despectus habeant superbi homines, nostrum tamen est, maiorem in illis Dei gloriam perspicere quam si magnificus ab initio et modis omnibus splendidus fuisset regni Christi status: scimus enim in quantum mox segetem hoc exiguum semen excreverit. Porro idem hic aedificandi studium in Philippo nobis proponitur, quod prius in Andrea. Modestia etiam notatur, quod nihil aliud cupit ac studet, nisi ut habeat qui secum a communi omnium magistro discant. Invenimus Iesum. Quam tenuis fuerit modulus fidei in Philippo hinc patet, quod de Christo quatuor verba profari nequit, quin duos crassos errores permisceat. Facit illum filium Ioseph, et patriam Nazareth falso illi assignat: et tamen quia sincere fratri suo prodesse cupit, et Christum patefacere, Deo probatur haec eius sedulitas: et prosperum etiam successum habet. Danda quidem opera est ut se quisque intra fines suos sobrie contineat. Nec sane evangelista hoc quasi laude dignum in Philippo commemorat quod Christum bis deformet: sed eius doctrinam utcunque vitiosa esset ac errore implicita, utilem fuisse refert, quia ad hunc scopum nihilominus tendebat ut Christus vere cognosceretur. Iesum stulte dicit filium Ioseph, imperite Nazarenum facit: sed interea non adducit nisi ad filium Dei qui ex Bethlehem natus est, nec adulterinum Christum fabricat, sed tantum vult cognosci qualis a Mose et prophetis traditus est. Videmus ergo hoc in doctrina esse praecipuum, ut quoquomodo ad Christum perveniant qui nos audiunt. Multi quum subtiliter de Christo disputant, suis tamen argutiis ita eum obscurant et involvunt, ut nunquam reperiri queat. In hunc modum papistae Christum non dicent esse filium Ioseph: distincte enim tenent quid nominis habeat: sed interea virtutem eius exinaniunt, ita ut spectrum ostentent loco Christi. Annon praestaret cum Philippo crasse balbutire, et retinere verum Christum, quam diserto argutoque loquendi modo fictitium inducere? Contra, multi sunt hodie pauperculi idiotae, qui dicendi rudes et ignari, multo tamen fidelius Christum docent quam omnes Papae theologi cum altis suis speculationibus. Admonet itaque hic locus ne fastidiose respuamus, si quid minus apte a simplicibus et indoctis de Christo dictum fuerit, modo nos ad Christum dirigant: sed ne falsis hominum commentis a Christo abstrahamur, hoc nobis semper in promptu Calvini opera. Vol. XLVII.