40:33 33 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. I. 34 nuus est rerum cursus : sed ubi Deus aliquid coepit agere, videtur retrocedere, ut iterum videbimus: deinde multa inter se concurrunt: unde Stoici finxerunt fatum ex causarum connexione, ut vocant. Deus autem longe aliter hic suos docet, nempe sic mundi conversiones esse implicitas, ut tamen pendeat omnis agitatio ab angelis, quos ipse moderatur pro suo arbitrio. Et ideo rotae dicuntur oculatae. Nec dubium est quin Deus opposuerit stultae hominum opinioni hanc formam rotarum: quia homines fingunt caecam fortunam, et volvi temere omnia nescio quo turbulento impetu. Deus autem etiam si rotis comparet conversiones quae in mundo accidunt, dicit tamen rotas illas esse oculatas, quasi ostenderet nihil fieri temere, vel caeco fortunae impetu. Certe illa imaginatio a caecitate nostra prodit: caecutimus ipsi in luce, et ideo quum Deus operatur, putamus ipsum versare sursum et deorsum omnia: et quia non audemus evomere tam crassam blasphemiam adversus eum, dicimus fortunam inconsiderate agere : sed interea transferimus imperium Dei ad ipsam fortunam. Refert Seneca de quodam morione, qui apud socrum eius fuerat: confectus senio perdiderat usum oculorum: clamabat se nihil tale esse promeritum, ut coniectus esset in tenebras: putabat solem non amplius lucere in mundo, ipse autem erat caecus. Idem et nobis contingit: caecutimus, quemadmodum dixi, et interea volumus reiicere caecitatis nostrae causam in ipsum Deum. Quia autem non audemus aperto ore ipsum criminari, imponimus illi fortunae nomen. Ergo hac ratione dicit propheta rotas fuisse oculatas. Nunc tenemus summam visionis. Sed iam veniendum erit ad singulas partes. Postquam dixit ventum exortum fuisse ab aquilone, et nubem magnam, adiungit, Ignis etiam erat involutus. Utitur Moses 9. cap. Exodi hac eadem voce quum loquitur de procella, quam excitavit in Aegypto. Ignis ergo erat involutus vel contortus: et splendor igni. Quidam argute exponunt hanc partem, ignem fuisse splendidum, quia obscura non sint Dei iudicia, sed exposita omnium oculis. Nescio an id voluerit propheta: mihi non potest persuaderi. Sed describitur hic nobis, usitato scripturae more, Dei maiestas. Dicit ergo ignem fuisse splendidum in circuitu. Tandem dicit fuisse tanquam adspectum Hasmal in medio ignis. Hasmal volunt multi esse angelum, vel effigiem incognitam: sed sine ratione, meo iudicio. Non dubito igitur quin Hasmal sit color insignis. Hieronymus post Graecos vertit electrum, miror cur dicat auro et argento esse pretiosius. Conficitur enim electrum ex auro et quinta parte argenti. Ergo non excellit supra aurum et argentum : itaque in eo hallucinatus est. Sed sive sit electrum, sive alius color insignis, hinc clarius innotuit Dei maiestas prophetae, ita ut in admirationem rapi debuerit: Calvini opera. Vol. XL.