39:33 33 IN IEREMIAM. CAP. XXXII. haec excusatio: sed Deus ne prolixius litiget cuin superstitiosis, sumit hoc principium, quidquid tentant praeter legem, hoc esse adulterinum, et ideo non posse ullo colore fucari omnium hominum commenta. Sciamus ergo veram pietatem fundatam semper esse in obedientia. Itaque ubi nullum exstat Dei praeceptum, non modo frivolum est sed abominabile quidquid a se ipsis confingunt homines, quemadmodum heri dictum fuit de opere manuum: ita etiam hic opponitur mandatum Dei omnibus hominum commentis. Sed quoniam saepius occurrunt tales sententiae, hunc locum nunc levius attingo. Est tamen doctrina haec apprime notatu digna, non opus esse longis refutationibus ubi volumus coarguere fictitios cultus, quos sibi homines ex proprio sensu fabricant: quia postquam omnia dixerint, uno verbo respondet Deus quidquid non praecipit sua lege, hoc esse vanum et perversum. Dicit igitur hoc se non mandasse illis, nec unquam sibi venisse in mentem. Transfert Deus ad se quod non potest competere nisi in homines. Dicitur enim hoc improprie de ipso Deo non venisse hoc vel iliud illi in mentem. Sed hic perstringit hominum superbiam, dum audent hoc vel illud comminisci, et existimant gratum fore Deo cultum, quem ipsi temere excogitarunt. Volunt enim hoc modo excellere sapientia supra Deum ipsum. Nam videmus etiam hodie papistas, quum ostendimus nihil ex ore Dei profectum esse ex tota congerie observationum, in quibus religio ab ipsis statuitur, proferre semper in medium hoc non abs re fuisse mandatum a patribus: quasi vero aliquid venerit hominibus in mentem quod Deum ipsum praeterierit. Videmus ergo ut salse derideat hoc loco Deus eorum amentiam, qui proprio ingenio freti fingunt sibi varios cultus. Volunt enim sapere supra ipsum, quemadmodum diximus. Nunc ergo tenemus quam emphatica sit ista loquutio, ubi negat Deus sibi unquam venisse in mentem, quod homines iactant non sine ratione fuisse excogitatum, et in quo acumen suum venditant ac si aliquid melius statuere possent, quam Deus ipse. Postea dicit, Ut facerent abominationem hanc. Iam ultra progreditur Deus. Nam vocat abominationem quidquid non praecepit. Et contextus hic confirmat quod nuper dixi, non opus scilicet esse longis argumentis, ubi quaestio agitatur de commentis hominum. Nihil enim potest probari in cultu Dei nisi quod mandavit ipse. Ergo non modo inane ac frivolum, et inutile est quidquid profectum est ex hominum sensu, sed etiam abominatio. Deus enim ita definit hoc loco: ideo non satis est hodie repudiare et ludibrio habere fictitios cultus in quibus tantopere superbiunt papistae: sed si volumus probare verum pietatis zelum, necesse est abominari omnia illa figmenta. Deus enim ita semel pronuntiavit. Dicit, Ut pec- Calvini opera. Vol. XXXIX.