31:33 33 male feriatorum turmam contra me accenderet. Loquor adhuc de intestinis ecclesiae hostibus, qui evangelium Christi magnifice iactantes, quia crassum de carnali Christi manducatione eorum commentum non amplector, plus quam hostili impetu in me feruntur : de quibus etiam cum David mihi testari licet: Dum pacem quaero, eos ad bellum ruere. Psal. 120, 7. Porro in eo se prodit immanis omnium ingratitudo, quod hominem, cui in defensione causae communis strenue laboranti suppetias ferre debebant, a lateribus et tergo adoriuntur. Certe si vel exiguo humanitatis sensu praediti forent, maxima quaeque odia placare debuerat qui in me effuso impetu fertur papistarum furor. Sed quando haec Davidis fuit conditio, ut de populo suo bene meritus gratis tamen exosus multis esset, sicuti Psal. 69, 5 queritur: Se solvisse quod non rapuerat: mihi non levi solatio fuit, dum gratuitis eorum odiis impetor, quorum officiis sublevari me decebat, ad tale tamque praeclarum exemplar me formare. Atque etiam ad Psalmos intelligendos non parvo mihi adiumento fuit haec peritia, ne velut in regione incognita peregrinarer. Et agnoscent lectores, nisi fallor, ubi intimos tam Davidis quam aliorum sensus explico, non secus ac de rebus familiariter compertis disserere. Porro quum fideliter studuerim huius thesauri communem piis omnibus usum facere, etiamsi non adeptus sum quod volebam, nonnihil tamen gratiae meretur hic conatus. Neque tamen aliud postulo nisi ut ex sua quisque utilitate et fructu quem percipiet aequus ac ingenuus sit laboris mei censor. Certe, quod dixi, lectio ipsa clare monstrabit, me ut placerem nequaquam quaesiisse, nisi quatenus prodessem. Itaque non modo simplex docendi ratio ubique a me servata est, sed quo longius Calvini opera. Vol. XXXI.