30:33 33 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 34 tem servatum iri, licet antea numerus infinitus et multitudo infinita fuissent. Sed ecce quam miseri ut velut oves in leonum versentur faucibus: quos vel odium vicinorum premit, vel calumniae, vel denique molestiae variae obruunt, ut hostium furori expositi undequaque videantur. Sed eos propheta consolatur. Et proposita visione quam habuerat de candelabro et lampadibus, adiicit duas oleas fuisse, quibus figurabatur vetus lex. Atque duas illas oleas docet perpetuo stillasse, ne lampades in ecclesia exstinguerentur. Deinde illud neque vi armorum, neque alia vi perfectum iri docet, sed spiritu ipso Iehovae. Ex quibus discimus Deum coniectis suis fidelibus in tantas angustias, ut de sua salute desperent, quod non sint pares hostibus suis resistendo, qui magnis viribus inermes et inhabiles adoriuntur, hostes illos debellantem et dissipantem, velle suum opus agnosci, debitumque propterea sibi honorem reddi. Quamobrem non oportet fidem nostram niti neque multitudine militum, neque terrestribus ullis rebus: sed potius esse persuasos rebus istis omnibus destitutos, tamen re ipsa experturos satis magnam esse Dei virtutem ad nos tutandos et ex summis periculis ervendos, in quae ad nos explorandos ipse coniecerit. Ad nos igitur etiam illa prophetae verba pertinent. Certum enim est prophetam illis declarasse qualis sit ecclesiae conditio ex quo a captivitate babylonica redempta fuit, imo ex quo Dominus noster Iesus Christus in hunc mundum venit. Quotiescunque igitur hostium multitudine et minis terrebimur, quod ab illis iam iam laniandi videamur, ad istam promissionem confugiamus, futurum nobis instar fortissimorum aggerum et munitionum, nempe, non habendam nobis rationem neque gladiorum neque exercituum: sed contentos esse oportere virtute Domini nostri Iesu Christi, quae ad salutem nostram victoriam de hostibus reportatura est. Atque ex hoc loco doctrina haec tam utilis eruenda est: et praeter doctrinam utile est etiam exemplis confirmari, quale hoc loco Saulis occurrit, qui cum sexcentis hominibus tantum mansisse solus dicitur, undequaque tamen hostibus ingenti multitudine illum cingentibus ut desperata salus Israelitarum, et facilis hostibus victoria, etiam non districtis gladiis videretur. Itaque tum hostes triumphos quasi iam parta victoria canebant: et minime dubium quin Dei nomen blasphemis suis vocibus lacerarent, Deo ad tempus illos ferente. Sed tandem re ipsa Deus patefecit, omnem illam hostium sese tam alte efferendum arrogantiam in summum ipsorum dedecus et confusionem verti. Quamobrem Dei contemptoribus superbia et arrogantia turgentibus, et in fideles crudeliter saevientibus, tanto propinquiorem ipsorum ruinam et dedecus esse sciamus. Et si Deus eo usque nos explorarit, ut hostes adversus nos multa Calvini opera. Vol XXX.