24:33 33 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. III. 34 intermedii temporis finem exprimit. Ergo quum ad octogesimum aetatis annum provectus esset, ductaque uxore consenuisset in terra Madian, filiis Israel intolerabilis tyrannidis saevitia novos gemitus et clamores extorsit: non quod tunc primum coeperint dolere et lamentari : sed quia magis expergefacti fuerunt, et diuturnitas addidit stimulos acriores. Scimus dulce miseriarum condimentum esse spem laetioris exitus. Ea quodammodo tristitiam mulcebat afflicti populi, si tyranno mortuo succederet quispiam humanior. Ubi vero regis mutatio nulla ex parte oppressionem levavit, auctus est moeror, qui ad clamandum eos solito ardentius coegit. Sic igitur verba Mosis interpretor, mortuo tyranno nihilo clementius vel mitius fuisse tractatos filios Israel, ideoque vehementius clamasse. Quanquam mihi verisimile est: Pharaonem illum qui primus gravia onera cum tributis imposuerat, ac caedi destinaverat infantes, non eo usque vixisse: quia superasset eius regnum annos octoginta, quod accidere non solet. Antequam nasceretur Moses, iam pluribus annis misere vexati fuerant Israelitae. Neque enim primo die ad tantam atrocitatem prosiliit ut iuberet masculos omnes interfici: sed postquam expertus erat se nihil proficere aliis imperiosis edictis hoc extremum tentaverat. Post natum Mosen, usque ad tempus quod hic describitur, praetereunt anni circiter octoginta. Unde coniicere licet, antequam instaret liberatio fuisse medium aliquem successorem, vel plures. In illa multiplici rerum conversione, quum eadem esset vel deterior populi conditio, insolitam lamentationem expressit ultima necessitas: atque etiam desperatio eos ad preces compulit: non quod ante nulla penitus esset Dei invocandi cura, sed quia nimis huc et illuc circumspectabant, donec, praecisis omnibus terrenis mediis, in coelos violenter ad quaerendum serio auxilium tracti sunt. Quo exemplo docemur, quamvis nos malorum gravitas tristitia et luctu conficiat, non tamen protinus ad Deum vota nostra dirigi, sed nostram segnitiem pluribus stimulis opus habere. Admonet etiam Moses, nihil esse mirum si Deus ad opitulandum non citius accurrerit, quando in suis malis torpebant filii Israel. Proinde hoc exemplo discamus, ut Deus gratiam suam proferre maturet, statim ad eum confugere. Ascenditque clamor. Commendat Dei clementiam Moses hac circumstantia, quod pigritiam eorum non ultus fuerit, ut digna erat, sed lentis clamoribus se praebuerit exorabilem. Ac omnino in hac historia contemplari licet quod Psalmo 107 legitur, stupidissimos etiam quosque in rebus extremis vota sua demum ad Deum convertere, et quidem vehementia doloris magis quam rite composito fidei affectu. Dicit a servitute, quia proprium Dei est succurrere oppressis, liberare vinctos, et miseros erigere : atque Calvini opera. Vol. XXIV.