20:33 33 1563 MAL 3a scribere haec, hoc est gratulari tibi reduci,4) gratias agere, hortari ut pergas gallicanas ecclesias consiliis et auxilio iuvare, nos in vera caritate complecti et symbolum hoc amoris benigne accipere. Omnes omnia felicia tibi precantur. Superioribus diebus semel et iterum 5) misi literas ad D. Calvinum cum quibus coniunxi literas ex Polonia ad ipsum missas. Spero iam illa omnia ad vos esse perlata. D. Ionvilleo maximas ago gratias quod dignatur tam diligenter ad me scribere. Oro me illi excuses quod nihil respondeo. Perpetuum hisce diebus concionandi officium me impedidivit. Dices illi D. Christ. Tr dium Polonum 6. Maii hinc discessisse. Bene vale, carissime frater, et nos nostrumque ministerium precibus tuis Domino commenda. Saluta omnes symmystas inprimis D. Calvinum, observandum fratrem nostrum. Veniet ad vos quidam Lituanus, homo non indoctus, sed eximie Brentianus, una cum tribus studiosis. Coll oqui cupiunt. Prudentes este. Venantur illi si quid inter nos deprehendere possint dissensionis in dogmate de coelo et dextera Dei. Scis quale sit Brentii dogma de ubiquitate et quae contra me scripserit. Aiunt ipsum iam parare novum contra me scriptum. Iterum iterumque vale. Tiguri 31. Maii 1563. Bullingerus tuus. 3960, BULLINGERUS CALVINO. Literae commendatitiae sed aliquatenus Bellerophonteae. (Arch. Turic. VI. Yol. 117*>, oh O. II. fol. 513. Simler. 107.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori Domino meo colendo et fratri carissimo. Genff. vel dentur D. Theodoro Bezae. S. D. Studiosi hi Borussi Poloni Russi et Lituani *) veniunt Tubinga ad me : petiverunt a me literas ad te, frater, ut per ipsas ad te possint ac- 4) Genevam rediit a. d. III. Non. Mal (Baum IL 730) post absentiam paene biennalem. (Reg. du Conseil 7. Mai. N. 3952.) 5) N. 3956 seq. 3960.1) Unum Lituanum commendaverat in praecedenti. Calvini opera. Vol XX.