16:33 33 1556 FEBRUAR. 34 2389. FARELLUS BULLINGERO. Enixe eum hortatur ut sua officia interponat ad conciliandam inter Bernenses et Genevenses concordiam. (Excerptum ex autographo Archiv. Turic. Plut. VI. Vol. 115, olim Serm. B. Epp. Tom. VIII. fol. 2958. . Simler. Vol 86.) Clarissimo Christi servo Heinricho Bullingero pastori ecclesiae Tigurinae insigni theologo fratri et symmystae quam carissimo. Tiguri. Haheo tibi gratiam multam quod studiose labores pro Genevensi ecclesia, praeclarissimo ornamento Bernensis ecclesiae. Nam quam habet elegantiorem coronam quam quod per ipsam tanta et talis ecclesia coepit et stetit? 1) Magna est Dei benignitas quod, quum sit sufficientissimus se solo, ita ornare velit tam miseras creaturas, quod in iis quae terram, imo coelum, superant opera creaturarum suarum uti non dedignatur, iubetque eas in hoc servire et ingentia promittit et dat facientibus. Gratulor isti tam sancto senatui 2) tam pium, tam christianum studium, quod non solum apud suos et in suis studeat Christi gloriae, verum etiam procul agentes. Perfice quaeso, o vir Dei, quod coepisti, ut cum gaudio nobiscum gratias Domino agas super pace et benedictione tantarum ecclesiarum. Si Iudae successores et (quidquid fingant) veri pietatis hostes, qui fratres volunt haberi, audiantur, sibi et aliis perniciem subitam invehant: nam dictu mirum quam sese benignum et faventem Genevensi ecclesiae Dominus manifestat, in horas semper magis et magis aperiens et dissipans Satanae consilia et molimina et suorum. Quum in gloriam Christi faciat ecclesias utrasque coniunctas esse, sitque non solum honori utrique urbi, imo e re utriusque, ut sancto vinctae sint et firmo foedere, ut vel pueri possunt videre, nec est aliquis, quantulocunque iudicio sit praeditus, qui non facile iudicet neutram posse a foedere recedere quin notam incurrat: nunc potissimum ubi eundem agnoscunt Christum et idem 2389 1) Haec verissime dicta esse historia docet. Nisi enim Bernenses intervenisset solius Farelli praedicatio vim inertiae Genevensium non vicisset Arma Io. Francisci Negelini non minus, fortassis etiam plus valuerunt ad reformationem stabiliendam guam ferventissimi concionatoris eloquentia. Caeterum Bernensium plurimum intererat ut haec praevaleret. 2) Turicensiumf Basileensium et Schaffhusianorwn ,\ediationem Genevenses requisierunt, quorum etiam legati m. Februario Bernam venerunt, sed nihil effecerunt CBuchat VI. 183.) Calvini opera. Vol. XVI.