13:33 33 1548 AUGUST. 34 rum qui gallice intelligit, cuius spero me iudicium auditurum. De proximi tumultus2) exitu nihildum eerti habeo quod nunciem. Hoc metuo quod scripsisti, ne ocyus quam oporteat ad somnum redeamus. De Guilielmi profectione cum eo conseres. In pecunia collocanda Danionus8) non videtur nostrum probare consilium. Consuleret potius privatis quam reipublicae committere. Habet suas rationes quibus mihi videtur deploratius omnia metuere. Nam ei Aloisius rem communicavit. Aloisius mecum contulit de ratione et forma contractus, qua committi posset tutius. Qua de re tuam velim nobis perscribas sententiam. Etenim Aloisius cupit, priusquam abeat, certius aliquid habere quod secum referat de toto negotio. Ego vero metuo ne, si secus accidat quam res a nobis proposita est, videamur ridiculi. Consule igitur quid factu optimum iudices. Saluta D. Fallesium cum eius uxore et tota eius familia meo nomine. Uxori tuae meo et meae nomine multam quoque nunciabis salutem, quam ei ex animo precamur. De literis, de quibus admones Crantium aliquid iactasse, quid ego norim et quid possim a Guilielmo audies. Salutant te nostri omnes, praesertim vero uxor. Mox Christophorum Libertetum apud te habebis, ex quo multa audies. Vale. Lausannae 23. Augusti 1548. Tuus Petrus Viretus. 1065. VIRETUS CALVINO. Mittit ei scriptum quoddam Serveti et an respondere debeat quaerit. Gonstantiensium res in summo discrimine positas depingit. (Ex autographo Cod. Genev. I l l a , fol. 78 quocum conferri poterunt Cod. 116, fol. 106, Epp. Bernenses VII. p. 917 et Simleri Vol 67.) Eximio Christi servo Ioanni Calvino fratri et symmystae integerrimo Genevae. S. Quum proximis diebus ad te scriberem, oblitus sum ad te mittere quae ad me Servetus 2) Tumultum videtur dicere propriae causae a Bernatibus e vocatae processum. 3) Franc. Bourgoing, qui ei d'Agnyon, V. D. M. Genevensis* Calvini opera. Vol. XIII.