11:33 1540 APRIL. Sedanae exustus fuit. Haec omnia Domino committenda sunt, quem debemus precari ne patiatur Galliam sanguine innocentium conspurcari, sed propitius det ut agnita veritate foveat quae sunt fovenda. Dudum misissem literas Christophori cum iis quae una misit, sed verebar ne non redderentur: praeterea ipse ferre decreverant Verum hos nactus, ipsis credidi. Tu si exceperis significa. Plures dedi ad te literas, sed in tuis non indicas an exceperis. Viretus quoque referri cuperet, ut suae fuerint exceptae a Capitone. Iacobum cupiebamus huc evocatum: at postquam occasio sese isti offert diutius istic agendi, vereor ne nostrum audiat consilium. Invocet Dominum ut quod optimum est peragat. Caspar, ut iam subindicavi, ad Tussanum est impulsus per nos concedere: praefectus est ludo literario. Non prorfus male consultum est ipsi. Comes non infeliciter pergit iam. Esset admonendus Comes Gulielmus, ut in ditione quam vicinam habet Monbelgardensi curaret adnunciatum evangelium. Hac via Burgundiones possent lucrifieri. Laborabis in hoc opere: nam audio nullis rasorum minis et fulminibus abarceri posse ab auditu evangelii, quin confluant audituri ubi adnunciatur per ditionem Comitis Georgii. Quo minus fructificat evangelium, eo magis contendendum est ut latius propagetur, ut tandem terram bonam fructum afferentem alicubi esse audiamus. Tam plena sunt spinis omnia ut semen passim suffocetur sicque sine fructu cadat. Capunculus laboravit defluxu in spinam dorsi: nondum sanitati plene est restitutus. Alii omnes satis recte valent. Michael novus pater familias non parum gravatur domestico onere: sic exercet eum Dominus. Corderius optimus est domus curator, ut nosti. Valet et pergit suo more. Sunt qui cupiunt, Burdegalam repetat, spem facientes regnum Christi illic erigendi. Floret collegium in literis, mussitatur aliquid de pietate: hoc putant grande aliquid. Rufus praeceptor meus fertur intentus esse verbo adnunciando, eleemosynis, ac educandis aliquot in literis. Faxit Christus ut sancte pergat. Vauriensis mire commendatur ob interpretationem Pauli iugem, ac iuges conciones. Tu et alii quos potestis nosse in opere Domini pergere, literis eos debetis sollicitare ut diligentius et purius pergant. Christus Iesus omnes suae gloriae ut ex animo serviamus faciat. De Geneva nihil certi audio. Cuperem admonitos omnes peccata sua agnoscerent, Dominum toto pectore invocarent, et in Domino convenirent. At scis quam parum pia sit Lutetiae (?) unio rubrae ac viridis factionis, in hoc sese ut tueantur, rursus inter se conflicturae. Tamen id Pauli . . per . . . ionem, 3) modo pax con- 3) voces maxime dubiae. Calvini opera. Vol. XL