32:329 329 PSALMUS CXXIX. 330 occupet ac detineat: quia spem futurae vitae minime suffocari decet. Quo fit ut non semper potiamur aequaliter Dei beneficiis. 5. (Benedicet tibi) Quidam precationem esse volunt, atque ita futurum tempus resolvunt in optativum, sed potius videtur contextus esse eiusdem doctrinae: quia clarius nunc exprimit propheta, bonorum quae retulit Deum esse autorem. Etsi enim saepe nobis ante oculos versantur eius dona, tamen eorum conspectum falsae imaginationes obscurant. Quare supervacua haec repetitio non fuit, a Deo benedici fideles quoties aliquid prosperi evenit. Dicit autem e Sion, ut pios revocet ad memoriam foederis quod Deus cum ipsis pepigerat. Nam familiariter promiserat se legis observatoribus propitium fore, atque haec rudimenta pietatis a prima infantia imbiberant. Quare propheta nihil se novum vel prius inauditum afferre docet: quia pridem ex lege didicerant, temporalibus quoque beneficiis palam fieri, non frustra coli Deum, atque id re ipsa sensuros asserit. Sed quod addit de bono Ierusalem, piis legem praescribit, ne privatim sibi tantum consulant, vel propriis commodis sint addicti: quin potius ut praecipuum eorum votum sit videre florentem Dei ecclesiam. Valde enim absurdum esset, neglecto corpore singula membra optare quod sibi utile sit. Porro quum nimis illuc cupide feramur, non temere propheta studium publicae salutis commendat, ac benedictiones domesticas sic permiscet communibus ecclesiae bonis, ut sciamus res esse coniunctas, et quas distrahere fas non sit. PSALMUS CXXIX. ARG. Docet primo hic Psalmus Deum hoc consilio ecclesiam suam variis molestiis et vexationibus subiicere, ut se melius liberatorem eius ac vindicem probet. Ergo fidelibus in memoriam revocat quam misere saeculis omnibus afflictus fuerit Dei populus, et quam mirabiliter servatus : ut ex illis documentis spem in futurum tempus colligat. Ideoque in secunda parte sub forma imprecationis docet, impiis omnibus qui Dei populum sine causa infestant, brevi ultionem instare. Canticum graduum. 1. Saepe afflixerunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel 2. Saepe afflixerunt me a iuventute mea, nec tamen potuerunt contra me. 3. Super dorsum meum araverunt aratores, protraxerunt sulcos suos. 4. Iehova iustus confregit funes impiorum. 1. (Saepe afflixerunt.) Probabile est Psalmum hunc fuisse compositum quum ecclesia Dei in extremas angustias coniecta, vel magno aliquo discrimine perculsa, vel tyrannide oppressa, parum ab