25:329 329 REDITUS AD HISTORIAM. 330 28. Et praecepit de eis Moses. Sic temperat suum decretum, ne Rubenitis et aliis, ubi perfuncti fuerint militiae cursu, fraudi sit Iordanem transiisse, quasi ad novas sedes quaerendas: nec tamen si alias tribus frustati fuerint, prosit illis sua ignavia et dolus. In summa, si ex compacto fratres adiuverint, iubet perpetuo relinqui quod nunc concedit: sin vero discesserint a fide, vult cogi invitos ad sortitionem communem. Neque enim partem illis assignans in media terra Chanaan, praemium inertiae, si cessaverint, illis largitur: sed vi et imperio trahendos esse significat, ut se fratribus in omnes eventus subiiciant, quia seorsum sibi consulere fas non erat. Caeterum de terrae partitione, quasi de re mox futura praecipiens omnium animos ad fiduciam attollit, quo alacrius transitum accelerent: ac si non tantum in manu esset victoria, sed mox quoque percipiendus eius fructus. 33. Dedit itaque. Sic Mosen dedisse intelligas, ut Dei mandato fretus legem inviolabilem tulerit. Quanquam enim expresse non legitur imperium Dei intercessisse, posterior tamen approbatio id plane confirmat: sicut nulla fit mentio Eleazar et seniorum quos tamen non fuisse praeteritos certum est, quin adhibiti fuerint simul arbitri: praesertim quum a filiis Gad et Ruben delata illis fuisset cognitio. Tantum subest tacita antithesis inter antiquum foedus quod Deus pepigerat cum Abraham et hoc novum ius ac speciale, quo populum suum locupletare dignatus fuerat. Principio duae tantum tribus nominatae fuerant: nunc additur dimidia tribus Manasse: quia scilicet posteri Machir, et Iair, et Noba, qui omnes genus ducebant a Manasse, urbes et vicos occupaverant. Quod enim sic vertunt interpretes, ac si victorias illas essent adepti ex quo Rubenitis et Gaditis permiserat Moses trans Iordanem habitare: mihi non videtur consentaneum: quin potius redditur causa cur excepta fuerit portio quae cessit filiis Manasse: quia scilicet fraudandi non fuerint agris quos seorsum acquisierant. Nec vero probabile est, quum aliis data esset regio trans Iordanem, postea irruptionem fecisse, ut ius alienum ad se traherent. Nec obstat series narrationis: quia Hebraeis tritum est quae prius gesta sunt posterius referre: praesertim ubi per occasionem subiicitur pro causae redditione quod ante omissum fuerat. Si quis tamen malit praesenti commodo fuisse allectos, pertinacius non contendam. Sed qui convenit urbes fuisse exstructas quae adhuc incolumes stabant? sicuti ante vidimus victorem populum in illis habitasse. Nempe, quia vix unquam contigit expugnari urbes, quin diruantur muri, non abs re talis instauratio vocatur aedificium. Muniendae erant urbes, ne imbellis turba ad primos quosque hostium impetus exposita esset. In hunc finem restaurarunt quae disiecta