|
6:328
habebit.
Facit
enim
pro
more
suo
Pighius,
decies
rem
unam
iterando.
Quod
Dei
iudicium
non
fore
iustum
commemorat,
nisi
cuique
reddat
pro
meritis:
respondeo,
quod
Augustinus:
Vae
universo
hominum
generi,
si
merita
nostra
in
iudicando
Deus
expendat.
Quod
ad
mercedem
attinet,
quam
Deus
servis
suis
pollicetur,
reddet
quidem
illis
coronam
iustitiae
iustus
iudex.
Sed
hoc
quoque
quaerendum
erat,
unde
sanctis
proveniat
iustitia,
quae
tunc
coronabitur.
Certum
autem
est,
nihil
esse
quam
merum
Dei
donum.
Quid
ergo
inde
hominum
potentiam
colligit?
Et
quoniam
de
infirmo
scripturae
praesidio
sibi
male
conscius
est,
ad
solenne
illud
suum
suffugium
protinus
dilabitur:
sic
Origenem,
sic
Tertullianum,
sic
Hilarium
et
reliquos
sensisse.
Verum,
etiam
si
astringi
me
eorum
autoritate
ligarique
sic
patiar,
ut
derelicta
scripturae
certa
veritate
in
eo
acquiescam,
quod
illis
visum
fuerit
(quod
nec
facturus
sum,
et
facere
nefas
est),
iam
tamen
[pag.
133]
ostendi,
quam
calumniosa
interpretatione
eorum
sententias
in
nos
detorqueat.
Nam
quod
dicunt,
frustra
esse
legem,
nisi
sit
obsequendi
facultas,
et
similia,
haec
merito
dicerentur,
si
servitus
haec,
quae
nos
impeditos
tenet
ac
virtutem
aufert,
naturae
foret,
non
proprii
vitii.
Nunc
vero
quum
istud
semper
in
promptu
sit,
quidquid
impotentiae
aut
defectus
in
nobis
est,
culpae
nostrae
esse
imputandum,
hoc
responso
diluuntur
omnes
illae
obiectiones
ac
solvuntur.
Atque
ita
solvit
Augustinus,
tum
in
illis
quos
nuper
recensui
libris,
tum
in
libello
de
Perfectione
iustitiae.
Itaque
hoc
nimis
prostitutae
frontis
est,
ipsius
quoque
Augustini
testimonio
hic
abuti.
At
claris
verbis
negat,
in
eo
peccari
quod
vitari
non
potest;
et
ubi
natura
dominatur
aut
necessitas,
illic
tradit
inveniri
non
posse
culpae
rationem.
Ex
adverso
reclamat,
frustra
sibi
praescribi
de
talium
librorum,
quos
iuvenis
scripserat,
vetustate.
Nam
et
ideo,
inquit,
1)
retractanda
suscepi
mea
opera,
ut
nec
me
ipsum
in
omnibus
me
sequutum
fuisse
demonstrem,
sed
proficienter
me
scripsisse
existimo,
non
a
perfectione
coepisse.
Huic
vero
Pighii
calumniae
in
Retractationibus
sic
occurrit:
Aliud
est,
quaerere
unde
sit
malum;
aliud,
unde
redeatur
ad
pristinum,
vel
ad
maius
perveniatur
bonum.
Paulo
post
citat
hoc
pridem
a
se
dictum:
Quoniam
non
sicut
sponte
homo
cecidit,
ita
surgere
potest,
porrectam
nobis
dexteram
Dei
firma
fide
teneamus.
Et
similia.
Et
tamen
excusat,
quod
ne
sic
quidem
totum,
quod
dictu
necessarium
fuerat,
comprehenderit.
Item
de
Perfectione
iustitiae:
Per
arbitrii
libertatem
factum
est,
ut
homo
cum
peccato
esset:
sed
iam
poenalis
vitiositas
subsequuta,
ex
libertate
fecit
necessitatem.
1)
De
bono
perseverantiae
ad
Prosper,
cap.
12
et
21.
|