25:327 327 REDITUS AD HISTORIAM. 328 asperitas ad subigendos eorum animos. Si mitius ac placidius egisset, contemptim forte accepta fuisset eius humanitas. Praefractis ergo capitibus magis profuit pudefieri, et metu percelli, ut contumaciam exuerent. Neque tamen prorsus desistunt a sua postulatione, sed mediam rationem excogitant, qua fratres suos non deserendo, terram nihilominus occupent. Promittunt ergo se totius expeditionis fore comites, et belli socios: imo se primos fore ad obeunda pericula, et sustinendos hostium impetus: modo certa detur familiis et pecoribus statio. Hoc autem modo extra culpam futuri erant, quoniam alii malo exemplo non retrahebantur, neque minuebatur robur populi ad bella gerenda: una tantum in re melius illis consultum erat, quod in loco pacato depositis uxoribus et liberis, rem domesticam magis augebant. 20. Et dixit illis Moses. Nimia et vitiosa videri posset haec facilitas, quod eorum voto obtemperans Moses fines a Deo prascriptos transcendit. Nam quum illis promissa esset haereditas in terra Chanaan, domicilio illo eos contentos esse oportuit: nec fas Mosi fuit quidquam in coelesti decreto mutare. Alterum vero non minus absurdum, in re tam perplexa, Mosen non consulere Deum pro more, sed subito dare responsum, quod primam Dei ordinationem oblique labefactat. Et sane excusabile non est eorum desiderium, quod nunquam obrepsisset eorum animis, si foederis Dei memores acquievissent in eius beneficio: sicuti fieri non potest quin semper lasciviat caro, ubi vocationis fraeno non cohibetur. Sed Deus qui novit lucem e tenebris elicere, non tantum ignovit eorum vitio, sed hac occasione largius suam liberalitatem extendit. Ita ad superiores terminos superaddita fuit regio Basan, et aliae vicinae. Quanquam simul ex opposito ostendit quanto satius fuisset simul colligi, ut mutua defensione protecti secure in suis sedibus habitarent. Et longo postea temporis progressu experti sunt Rubenitae et Gaditae nimium festinanter terram quam adepti erant se optasse: feliciter tamen Dei indulgentia illis cessit quod per se debuerat esse noxium. A Mose vero nihil temere de ordinatione Dei fuisse remissum colligere licet ex consequentibus: quia et Moses quod in praesentia statuit, ratum haberi iubet post mortem suam. Et ubi in libro Iosue refertur singulas tribus haereditatem sortitas esse, excipitur haec regio trans Iordanem, quam Moses Rubenitis, et Gaditis et dimidiae tribui Manasse assignaverat: unde liquet, sententiam eius a Deo fuisse approbatam. Quin etiam dum illic saepius ornatur epitheto servi Dei, docemur in hac re nihil ab eo fuisse tentatum, nisi Deo autore, ac praeeunte eius spiritu. Nec vero hoc loco Dei nomen futiliter toties inculcat, quin potius subindicat sibi fuisse a Deo dictatum quidquid gerit.