20:327 327 EPISTOLAE 4124.4125 328 4124. LASICIUS O BULLINGERO. Vindicat se a crimine heterodoxiae in quod incurrit propter suam cum Castellione amicitiam, cuius quidem probitatem et nunc praedicat, errores si qui fuerint semper detestatus est. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 168, olim Epp. Tom. 25, fol. 259. Bullingerus adscripsit: lo* Lasicii Poloni literae de Castalione ei mea responsio. 13. Iul 1564. . Simler. Vol. 109.) Yigilantissimo ecclesiae Tigurinae pastori viro clarissimo D. Henricho Bullingero. S. p. Audio me apud te, doctissimo Bullingere, a quodam adversario graviter esse accusatum. Ego vero te per eam quam multos iam annos docuisti aequitatem etiam atque etiam oro, ne me talem esse putes qualem tibi persuasit accusator. Sic dilexeram Castalionem ut tamen eius errores, si qui erant, non dilexerim. Probitas atque singularis illius hominis integritas mihi cara fuit. Quibus virtutibus si quid vitii adiunctum erat, uti fit, plane totum oderam. Quam autem pie de omnibus christianae religionis capitibus sentiam, testis esse poterit, quum totus nostrorum hominum qui istic est coetus, tum vero praecipue mihi amicissimus in Domino frater B. Christophorus Trecius,2) quocum crebris literis de statu nostrarum ecclesiarum disserere soleo. Tamen si accusatori potius incerta pro certis asserenti quam mihi omnia eiusmodi ficta crimina neganti credere malles, hoc quidem tibi summae prudentiae viro licet, verum ego haud mediocri gravabor iniuria. Bene vale, vir doctissimo, et me tui studiosum complectere. Genevae 27. Iunii 1564. Tuae dignitatis studiosissimus Ioannes Lasicius. 4124.1) De hoc Polono nihil aliunde rescivimus. Videtur Basileae, Turici et nunc Genevae studiis operam navasse. Familiaris fuisse videtur eorum Polonorum qui Castellionis memoriam tum epitaphio posito tum liberis eius prospicientes coluere. 2) nunc scholae Cracoviensis rector.