9:326 Nomen vero personae dum Christo ascribitur,, bifariam dici potest. Nam et sermo ex patre genitus ante mundi creationem, persona est in aeterna essentia Dei. Et quemadmodum unus est Christus Deus in carne manifestatus: ita duae naturae sic unitae personam unam constituunt. Ideoque aliud est loqui de aeterna Dei sapientia antequam indueret carnem, vel de mediatore ex qu≫ in carne patefactus est. In hanc mediatoris personam proprie competit nomen Domini, quatenus medium gradum statuit inter Deum et nos. Quo pertinet illud Pauli: Unus Deus ex quo omnia, et unus Dominus per quem omnia. Eodem sensu illud accipitur: Pater maior me est : et quae alia de mediatore leguntur l) apud Ioannem. Caeterum ubi simpliciter Christus vocatur Deus, et non opponitur nomen patris, solida Dei essentia comprehenditur. Sicuti quum dicitur Ioann. 1. cap.: Sermo ille crat Deus, tenenda est essentiae unitas. Similiter ubi Paulus dicit, Deum esse benedictum in saecula: non alium Deum fas est imaginari, quam illum qui per Mosen asseruit, se unicum et solum esse: et qui per Isaiam iuravit, se non daturum alteri suam gloriam. Ideo Ioannes non contentus Dei nomine, expressius loquitur in fine canonicae Epistolae: Hic est verus Deus et vita aeterna. Quod nomen Iehovae indefinite sumptum in Christum competat, patet etiam ex Pauli verbis: Propterea ter rogavi Dominum * quia subiicit paulo post: ut inhabitet in me virtus Christi. Quod autem Christus, ubi de patre loquitur, Dei nomine ipsum insignit, non mirum est: quia expendere convenit quam personam sustineat. Quatenus enim mediator est, officii sui respectu se inferiore gradu locat, ut nos paulatim ad patrem ducat. 1) dicuntur. 21*