7:326 vero in synodo trecentorum fratrum potestas penes Megandrum unum fuerit, aut senatus fuerit illic muta persona, qui nullas haberet in iudicando partes. Sic ergo res habet. Senatus quum iam Carolum pro calumniatore haberet ac sua conscientia iam eum damnasset, ultro Farellum, Calvinum et Viretum rogavit num quid adversus eum haberent: senatui enim placere in medium proferri, si quid peccasset in suo ministerio. Hic [pag. 67] Carolus tergiversari et negare accusatores esse legitimos quos tam atrocis criminis reos peregisset. Ad hoc respondit senatus delatos quidem esse ab illo, sed accusationem procul a probatione abfuisse. Itaque rursum dicere iussi sunt quidquid illis videretur. Carolus ubi se talibus subterfugiis nihil proficere intellexit, voluit ipse praeoccupando ansam agendi illis praecidere. Sed operae pretium est artificium notare quo usus est. Putavit enim, si sua ipse dedecora ultro ingereret, alios verecundia retentum iri, ne verbum amplius adderent. Coepit autem foetorem suarum scortationum movere ac referre qualiter in Gallia sub signis Veneris militasset. Postea, quum vellet praeteriti temporis ignaviam excusare et plenam perfidiae dissimulationem, qua Christum et evangelium prodidisset, historiam retulit non alio quam propriae amentiae impulsu quae omnium exsecrationes in eum merito concitaret. Confessus enim fuit se autorem fuisse ut duo adolescentes innoxii in vinculis tenerentur, donec duo iudices advenirent, quos certum erat fore .-carnifices ad fundendum pium sanguinem, et ita miseros illos suo consilio periisse. Incredibile quidem dictu est, sed nimis multi sunt testes. Quid ergo dicemus, nisi illustre fuisse divinae vindictae documentum, quod tanto furore excaecatus fuerit ut eum nihil puderet, non dico coram quadringentis hominibus, sed coram senatu [pag. 68] Bernensi primum, deinde coram ecclesiastica synodo, iactare multa sua flagitia quae latebant, et se omnibus detestabilem reddere? Hanc coronidem praeclarae suae actioni attexuit, ut nihilo melius finiret quam inceperat. Tunc Farellus surrexit ac de scortationibus quidem sic loquutus est, ut palam esset omnibus eum in talibus spurcitiis invitum versari. Summa orationis haec fuit: ^ e n e fecisti, Carole, quod tuam turpitudinem detegendo sublevare nos voluisti narrandi molestia. Utinam vero prorsus tacuisses, aut satis dixisses, quo possem hunc totum locum praeterire. Sed tua commemoratio, quaedam veluti invitatio fuit ad plura dicenda. Fingis te amasse domicellas? id quidem soles gloriari: scitur enim quales feminas hac ignominia asperseris. Sed interea taces de putidis scortationibus in quibus instar porci volutatus es. Tenesne memoria quo in facinore Lutetiae deprehensus fueris ad insigne clavis, quod diversorium situm est prope aream sancti Ioannis 21*