32:326 PSALMUS CXXVIII. ARG. Psalmus hic proximo affinis est, et quaedam veluti appendix. Nam Dei benedictionem, quam Solomo testatus est diffundi per totum humanum genus, in yeris et sinceris eius cultoribus maxime illustrem esse praedicat. Canticum graduum, 1. Beatus vir timens Iehovam, ambulans in viis eius. 2. Laborem manuum tuarum dum comedes beatus eris, et bene erit tibi. 3. Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae: filii tui sicut plantae olivarum in circuitu mensae tuae. 1. (Beatus vir.) Quia proximo Psalmo dictum est prosperum in omnibus negotiis totoque vitae decursu eventum a sola Dei gratia sperandum esse, nunc admonet propheta ut qui cupiunt benedictionis Dei esse participes, sincere totos ei se addicant, quia cultores suos nunquam frustrabitur. Ac primus quidem versus summam continet, nam reliqui tantum explicationis vice additi sunt. Est autem hoc paradoxon, cui vix centesimus quisque subscribet, beatos esse qui timent Deum, praesertim in hac vita. Multi enim Epicurei passim volitant Dionysio similes, qui in secunda navigatione iactabat deos favere sacrilegis. Infirmos etiam turbat et concutit malorum felicitas. Deinde sub aerumnis suis fatiscunt, atque ut non bene sit Dei contemptoribus, et tolerabilis sit bonorum conditio, maior tamen pars in reputanda Dei providentia vel caecutit vel connivet. Certe dicterium hoc pridem communi fere omnium consensu receptum fuit, Optimum esse non nasci, proximum quam citissime aboleri. Denique vel totum humanum genus promiscue miserum esse existimat sensus carnis: vel profanis et sceleratis hominibus magis propitiam esse fortunam quam bonis. Ab hac autem sententia, ut fuse disserui Psalmo 37, penitus abhorret, beatos esse qui timent Dominum, quo magis in eius meditatione nos insistere convenit. Caeterum quia obscura est haec felicitas, ut eam capere possimus, primo tenenda est eius definitio quae mox sequetur. Deinde sciendum est, a Dei protectione maxime pendere. Nam ut in acervum congerat quaecunque ad beatam vitam facere videntur, nihil certe magis erit optabile quam delitescere sub Dei praesidio. Quod si bonum hoc, ut meretur, nostro iudicio reliquis omnibus praecellit, quisquis persuasus erit Deo mundum et res humanas curae esse, simul haud dubie statuet summum felicitatis caput esse quod hic ponitur. Sed antequam ultra progrediar, notandum est, in secunda parte versus non abs re notam apponi quae Dei cultores a contemptoribus discernit. Videmus ut improbissimi quique noa 21*