25:326 14. Ecce autem surrexistis. Significat eos nunc scelerate agendo, implere mensuram patrum: sicuti de Iudaeis sui temporis loquutus est Christus: hoc sensu vocat eos accessionem, quod nomen accipio pro cumulo. Nam quod alii educationem, alii sobolem, alii vero alumnos vertunt, frigidum est. iVinn Hebraeis proprie est incrementum, vel multiplicatio : ideoque ad usuras transfertur. Hic autem locus postulat pro congerie exponi: ac si diceret, de integro scaturire novam turbam, quae impietatem usque ad acervum perducat. Denique intelligit lignum igni iam sopito esse additum, quo novum incendium excitetur: dicit enim eos materiam subiicere irae Dei quo magis ac magis in totum populum deflagret. EX EODEM CAPITE. 16. Et accesserunt ad eum, ac dixerunt: Caulas pecudum aedificabimus peculio nostro hic, et urbes parvulis nostris: 17. Nos vero accincti erimus armis, festinantes ante filios Israel, donec introduxerimus eos ad locum suum: et manebunt parvuli nostri in urbibus munitis propter habitatores terrae 18. Non revertemur ad domos nostras, donec possideant filii Israel quisque haereditatem suam, 19. Non enim haereditatem accipiemus cum eis trans Iordanem et ultra: quod evenerit haereditas nostra nobis citra Iordanem ad Orientem. 20. Et dixit illis Moses: Si feceritis hoc, si accinxeritis vos armis coram Iehova ad bellum: 21. Et transierint ex vobis omnes accincti armis ipsum Iordanem ante Iehovam, donec expulerit inimicos suos a facie sua, 22. Et subiiciatur terra illa coram Iehova: postea revertimini, et eritis absoluti a Iehova, et Israele: eritque terra ista vobis in possessionem coram Iehova. 23. Quod si non feceritis ita^ ecce, peccastis Iehovae, et perpendite peccatum vestrum quod inveniet vos. 24 Aedificate vobis ergo civitates pro parvulis vestris, et caulas ovibus vestris, et quod egressum est ex ore vestro, facietis. 25. Et dixerunt filii Gad, et filii Ruben ad Mosen, dicendo: Servi tui facient quemadmodum dominus meus praecepit. 26. Parvuli nostri, uxores nostrae, pecora nostra, et omnia iumenta erunt ibi in urbibus Galaad. 27. Servi autem tui transibunt omnes accincti armis ad militiam coram Iehova ad bellum, quemadmodum dominus meus loquitur. 16. Et accesserunt. Probabile est consultatione habita iterum reversos. Nunc ex quo contulerunt capita, quod fieri oportuit antequam pollicerentur quod animis nondum conceperant, ex communi omnium sententia Mosis decreto subscribunt. Porro ex ipso responso colligimus quam utilis fuerit Mosis 21*