20:326 interdum utrinque fiat a magistratibus quod ad dissolvendam concordiam spectare poterat. Scis inter vicinos multas saepe offensas intervenire solere. Unde et Dominus non frustra proximorum dilectionem praecepit. Qui itaque Christi sumus, coniunctionem illam quaeramus, nec sinamus nos ullas calumnias aut offensas ab unitate doctrinae et communionis separare. In hoc sane nos qui hic sumus sedulo incumbemus et nobis idem quoque de caritate vestra persuademus. Bernae 23. Iunii 1564. I. Hallerus totus tuus. 4123. BEZA HALLERO. Mortuo Calvino dum tempestates crescunt gubernator abest. Ees tamen eo iam deductae ut retrorsum flecti nequeant ab adversariis. (Ex apographo Cod. Turic. F. 46, olim Epp. Tom, XL fol. 564. . Simler. Vol. 109.) Mi frater. Valde doleo mihi non licere pluribus nunc tecum agere. Audisti de Calvini nostri obitu. Iam crescunt tempestates, ablato gubernatore. Vivit tamen ille qui ventis et procellis imperat. Scio non fore molestum D. Bullingero nostro si literas aperueris quas ei inscribo, *) ex quibus omnia intelliges. Domino sit gratia, qui nos adhuc confirmavit. Certe si perrexerint adversarii, non tam erit haec tela facilis ad retexendum, quam ipsi arbitrantur. Omnes valemus. Pestis Lugduni valde grassatur:2) sed utcumque sit, precandum serio ut adveniat regnum Domini. Commendo tuis et fratrum precibus et hanc ecclesiam et Galliam totam. Bene vale. Genevae 25. Iunii 1564. 4123. 1) quae nostros oculos fugerunt 2) N. 4116, not. 7. Etiam in reliqua Gallia, Germania et Helvetia. {Buchat YII. 48.) 21