1:326
Haec
ergo
documenta
testantur,
universalem
rationis
et
intelligentiae
comprehensionem
esse
hominibus
naturaliter
inditam.
Sic
tamen
universale
est
bonum,
ut
in
eo
pro
se
quisque
peculiarem
Dei
gratiam
agnoscere
debeat.
Ad
quam
gratitudinem
nos
abunde
expergefacit
Dominus,
dum
moriones
creat,
in
quibus
repraesentat
quibus
excellat
dotibus
hominis
anima,
nisi
eius
lumine
perfusa;
quod
sic
naturale
inest
omnibus,
ut
gratuitum
sit
erga
singulos
beneficentiae
eius
munus.
Ipsarum
porro
artium
aut
inventio,
aut
methodica
traditio,
aut
interior
et
praestantior
cognitio,
quae
propria
est
paucorum,
non
est
quidem
solidum
argumentum
communis
perspicaciae;
quia
tamen
promiscue
contingit
piis
et
impiis,
iure
inter
naturales
dotes
numeratur.
35.
Quoties
ergo
in
profanos
scriptores
incidimus,
illa,
quae
admirabilis
in
iis
affulget,
veritatis
luce
admoneamur,
naturam
hominis,
quantumlibet
ab
integritate
sua
collapsam
et
perversam,
eximiis
tamen
etiamnum
Dei
donis
vestitam
esse
et
exornatam.
Si
unicum
veritatis
fontem
Dei
spiritum
esse
reputamus,
veritatem
ipsam
neque
respuemus
neque
contemnemus,
ubicunque
apparebit,
nisi
velimus
in
spiritum
Dei
contumeliosi
esse;
non
enim
dona
spiritus,
sine
ipsius
contemptu
et
opprobrio,
vili
penduntur.
Quid
autem?
Veritatem
affulsisse
antiquis
iureconsultis
negabimus,
qui
tanta
aequitate
civilem
ordinem
et
disciplinam
prodiderunt?
Philosophos
caecutisse
dicemus,
cum
in
exquisita
ista
naturae
contemplatione,
tum
artificiosa
descriptione?
Dicemus
mentem
illis
defuisse,
qui,
arte
disserendi
constituta,
nos
cum
ratione
loqui
docuerunt?
Dicemus
eos
insanisse,
qui
medicinam
excudendo
suam
industriam
nobis
impenderunt?
Quid
mathemata
omnia?
putabimusne
amentium
deliria?
Imo
ne
sine
ingenti
quidem
admiratione
veterum
scripta
legere
de
his
rebus
poterimus;
admirabimur
autem
quia
praeclara,
ut
sunt,
cogemur
agnoscere.
Porro
laudabilene
aliquid
aut
praeclarum
censebimus,
quod
non
recognoscamus
a
Deo
provenire?
Pudeat
nos
tantae
ingratitudinis,
in
quam
non
inciderunt
ethnici
poetae,
qui
et
philosophiam
et
leges
et
bonas
omnes
artes
deorum
inventa
esse
confessi
sunt.
Ergo
quum
homines
istos,
quos
scriptura
Ψυχιϰοὺς
vocat,
usque
eo
fuisse
pateat
in
rerum
inferiorum
investigatione
acutos
et
perspicaces,
talibus
exemplis
discamus,
quot
naturae
humanae
bona
Dominus
reliquerit,
postquam
vero
bono
spoliata
est.
36.
Neque
tamen
interim
obliviscamur
haec
praestantissima
divini
spiritus
esse
bona,
quae
in
publicum
generis
humani
bonum,
quibus
vult,
dispensat.
Si
enim
Beseleel
et
Oliab
intelligentiam
et
scientiam,
quae
ad
fabricam
tabernaculi
requirebatur,
oportuit
a
spiritu
Dei
instillari
(Exod.
31,
2
et
35,
30):
non
mirum
est
si
earum
rerum,
quae
sunt
21*
|