9:325 325 AD QUAESTIONES GEORGII BLANDRATAE, RESPONSUM D. IOANNIS CALvlNI.1) 1) Textum con formamus ad exemplar manu Caroli Ionvillaei scriptum quod exstat in Bibi. Genevensi Cod. 145, fol. 73. Bezae lectiones quae etiam in Amstelodamensi editione servantur in margine adscribimus. 2) dicimus. 3) Add. sanctum. 4) suum≫ 5) unitate. Quum profitemur2) nos credere in unum Deum, sub Dei nomine intelligimus unicam et simplicem essentiam, in qua comprehendimus tres personas vel hypostaseis. Ergo quoties Dei nomen indefinite ponitur, non minus filium et spiritum3) quam patrem designari credimus. Ubi autem adiungitur filius patri, tunc in medium venit relatio, atque ita distinguimus inter personas. Quia vero proprietates in personis ordinem secum4) ferunt, ut in patre sit principium et origo, quoties mentio fit patris et filii simul, vel spiritus, nomen Dei peculiariter patri tribuitur. Hoc modo retinetur unitas essentiae, et habetur ratio ordinis: quae tamen ex filii et spiritus deitate6) nihil minuit. Quod unica sit patris et filii et spiritus essentia, ex claris scripturae testimoniis constat. Certe unus est Iehovah: quod nomen filio commune est cum patre. Si quis excipiat, transferri elogium hoc ad Christum, quia ex patre ortus sit, facile refellitur tam frivolum cavillum, quia unus est Iehovah. Iam quum apostoli filium T>ei asserant illum esse, quem Moses et prophetae testati sunt esse Iehovah, semper ad unitatem essentiae venire necesse est. Proinde nobis sacrilegium detestabile est, filium vocari alium Deum a patre, quia simplex nomen Dei relationem non admittit: nec potest Deus ad se ipsum dici, hoc vel illud esse.