55:325 325 CAPUT IL 326 pervertunt. Nunc videmus negari Christum, quoties quae habet propria, illi detrahuntur. Quemadmodum autem Christus legis et evangelii finis est, ac inclusos in se thesauros omnes habet sapientiae et intelligentiae: ita scopus est, in quem collimant haeretici omnes, ut sagittas illuc suas dirigant. Quare non immerito apostolus impostorum facit principes, qui Christum oppugnant: quando plena io eo veritas nobis est exhibita. Hic est antichristus. Non loquitur de illo defectionis principe qui Dei sedem occupaturus erat: sed quicunque Christum evertere conantur, eos in scelerata illa cohorte ponit. Atque ut eorum crimen amplificet, non minus patrem ab illis quam filium negari asserit; ac si diceret, nullam amplius eos habere religionem, quia Deum penitus abiecerint. Quod ratione mox addita confirmat: quia nequeat pater a filio separari. Est autem haec insignis sententia, et quae inter prima religionis nostrae axiomata censeri debet. Imo postquam confessi sumus unum esse Deum, hoc secundum caput necessario connecti debet: non alium esse nisi qui in Christo cognoscitur. Neque hic argute disputat apostolus de essentiae unitate. Certum quidem est non posse divelli filium a patre, quia sit o|xoooatoc, sed aliud nunc agitur: quod scilicet pater, qui alioqui invisibilis est, se in filio tantum patefecerit. Unde et imago patris vocatur, quia nobis repraesentat et exhibet quidquid de patre cognitu utile est. Nuda enim Dei maiestas semper immenso suo fulgore oculos nostros perstringet: ergo necesse est in Christum respicere. Hic accessus est ad lucem, quae alioqui merito inaccessa dicitur. Iterum dico, non hic agitari subtilem disputationem de aeterna Christi essentia quam unam cum patre habet. Abunde quidem ad eam probandam sufficit hic locus: sed Iohannes ad fidei praxin nos vocat: nempe quia Deus se totum nobis in Christo fruendum dedit, frustra alibi quaeri: vel (si quis malit clarius) quoniam in Christo habitat tota plenitudo divinitatis, extra eum nihil esse Dei. Unde sequitur, Turcas, Iudaeos, et similes, Dei loco merum habere idolum. Nam quibuscunque insigniant titulis Deum quem adorant: quia tamen eum reiiciunt sine quo ad Deum non pervenitur, et in quo nobis se Deus in solidum manifestat: quid habent praeter suam creaturam, vel suum figmentum : Blandiantur sibi ut volent in suis speculationibus, qui extra Christum philosophantur de rebus divinis: certum tamen est nihil quam desipere, quia non tenent caput, ut Paulus dicit (Colos. 2, 19). Unde colligere promptum est quam necessaria sit Christi cognitio. Multi codices habent oppositam sententiam: Qui confitetur filium, ete. Sed quia puto annotatam ab aliquo lectore obrepsisse in contextum, omittere non dubitavi. Quod si placeat