52:325 325 CAPUT VI. 326 sae istae quaestiones in certamina ebulliant. Caeterum XoyopuyicLC nominat contentiosas disputationes de verbis magis quam de rebus, vel (ut vulgo loquuntur) sine materia, aut subiecto. Nam si quis diligenter expendat quaecunque inter sophistas fervent contentiones, deprehendet non ex rebus eas provenire, sed ex nihilo eas excudi. In summa, quaestiones omnes damnare voluit Paulus, quae nos ad nihili contentiones acuunt. Ex quibus oritur invidia. Ab effectis demonstrat quantopere fugienda sit ambitiosa sciendi cupiditas. Mater enim invidiae est ambitio. Ubi autem regnat invidia, illic simul fervent convitia, rixae, et reliqua mala quae hic a Paulo numerantur. Addit, talibus c o r r u p t am esse mentem, et esse v e r i t a t e privatos. Porro certum est hic taxari sophistas, qui, posthabita aedificatione, verbum Dei in artem subtiliter disserendi et frivolas argutias convertunt. Si tantum ostenderet apostolus, inutilem reddi hoc modo salutis doctrinam, iam ista esset minime tolerabilis profanatio: sed longe gravior ac vehementior est ista reprehensio, quod tam perniciosa mala, quae inde manant, et tam noxias pestes recenset. Ex hoc itaque loco discamus sophisticen detestari ut rem ecclesiae Dei magis pestiferam quam satis credi possit. 5. Quaestum esse pietatem. Sic resolve, pietatem esse quaestum, vel artem quaestuosam : quia scilicet totum christianismum lucro metiuntur. Perinde enim ac si non alium in finem prodita fuissent spiritus sancti oracula, quam ut eorum avaritiae servirent, tanquam merce venum exposita negotiantur. Cum talibus vetat Paulus servos Christi quidquam habere commercii. Neque enim modo Timotheum iubet esse dissimilem, sed eos fugere quasi noxias pestes. Nam etsi palam non adversentur evangelio, quin potius falsa eius professione se iactent: contagiosa tamen est eorum societas. Deinde si nos vulgus hominum familiares illis esse videat, periculum est ne se amicitiae nostrae praetextu insinuent. Summa igitur1) danda est a nobis opera, ut omnes intelligant adeo nos esse ab illis alienos, ut nihil nobiscum habeant commune. 6. Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. 7. Nihil enim intulimus in mundum: certum quod neque efferre quidquam possumus. 8. Habentes autem alimenta et tegmina, his contenti erimus. 9. Nam qui volunt ditescere, incidunt in tentationem et laqueum, et cupiditates multas stultas et noxias, quae demergunt homines in exitium et interitum. 10, Badix enim omnium malorum est avaritia: cui addicti quidam aberrarunt a fide, et se ipsos implicuerunt doloribus multis. *) tamen