|
47:325
325
CAPUT
XIV.
326
tamen
habent
nisi
evanidum
et
perversis
etiam
erroribus
implicitum.
7.
Si
cognovissetis
me.
Confirmat
quod
iam
diximus,
stultam
et
noxiam
esse
curiositatem,
quum
homines
eo
non
contenti
obliquis
semitis
ad
Deum
adspirant.
Fatentur
nihil
esse
Dei
notitia
melius:
quum
vero
prope
illis
adest
et
se
familiariter
insinuat,
vagantur
per
suas
speculationes
et
supra
nubes
quaerunt,
quem
praesentem
intueri
non
dignantur.
Reprehendit
ergo
discipulos
Christus,
quod
plenitudinem
deitatis
non
agnoscant
sibi
fuisse
in
ipso
exhibitam.
Video,
inquit,
non
rite
nec
legitime
hactenus
fuisse
me
a
vobis
cognitum,
quia
vivam
patris
effigiem,
quae
in
me
expressa
est,
nondum
cognoscitis.
Et
ab
hoc
tempore.
Hoc
addit
non
solum
ut
acerbitatem
reprehensionis
mitiget,
sed
etiam
ut
eos
accuset
ingratitudinis
ac
socordiae,
nisi
reputent
et
expendant
quid
sibi
datum
sit.
Nam
hoc
in
suae
potius
doctrinae
commendationem
dixit
quam
ut
fidem
eorum
extolleret.
Sensus
ergo
est,
Deum
illis
iam
nunc
conspicuum
patere,
si
modo
aperiant
oculos.
In
verbo
vivendi
exprimitur
fidei
certitudo.
8.
Dicit
ei
Philippus:
Domine,
ostende
nobis
patrem,
et
sufficit
nobis.
9.
Dicit
ei
Iesus:
Tanto
tempore
vobiscum
sum,
et
non
cognovistis
me?
Philippe,
qui
vidit
me,
vidit
patrem:
et
quomodo
tu
dicis:
Ostende
nobis
patrem
?
10.
Non
credis,
quod
ego
in
patre,
et
pater
in
me
est?
verba,
quae
ego
loquor
vobis,
a
me
ipso
non
loquor:
pater
autem,
qui
in
me
manet,
ipse
facit
opera.
ll.
Credite
mihi
quod
ego
in
patre,
et
pater
in
me:
sin
minus,
propter
opera
ipsa
credite
mihi.
12.
Amen,
amen
dico
vobis,
qui
credit
in
me,
opera,
quae
ego
facio,
etiam
ipse
faciet,
et
maiora
his
faciet,
quia
ego
ad
patrem
meum
vado.
13.
Et
quod
petieritis
in
nomine
meo,
hoc
faciam,
ut
glorificetur
pater
in
filio.
14.
Si
quid
petieritis
in
nomine
meo,
ego
faciam.
8.
Ostende
nobis
patrem.
Videtur
esse
valde
absurdum,
quod
Domino
subinde
obstrepunt
apostoli.
Quorsum
enim
loquutus
erat,
nisi
ut
hoc
ipsum
doceret,
de
quo
interrogat
Philippus?
Nihil
tamen
vitiorum
in
illis
hic
describitur,
quod
nobis
non
sit
cum
illis
commune.
Testamur
cupide
no9
Deum
quaerere:
dum
se
oculis
nostris
ingerit,
caecutimus.
9.
Tanto
tempore
vobiscum
sum.
Iure
Philippum
obiurgat
Christus,
quod
puros
fidei
oculos
non
habuerit.
Deum
habebat
praesentem
in
Christo,
eum
tamen
non
intuebatur.
Quid
illi
obstitit
nisi
sua
ingratitudo?
Ita
et
hodie
male
in
evangelio
proficiunt,
qui
non
contenti
solo
Christo
in
erraticas
speculationes
feruntur,
ut
Deum
quaerant.
Stulta
haec
cupiditas
ex
contemptu
humilitatis
Christi
|