20:325 325 1564 IUN. 326 eas quas hic vir bonus D. Franciscus des Loyes attulit, l) renovasti sane dolorem de morte D. Calvini conceptum, non tam tibi ipsi quam mihi. Verum quum ille sit in gloria, nobis omnino annitendum puto ut officium nostrum facientes, ubi cursus noster absolutus fuerit, cum adamato in gloria aeternum vivere possimus in gaudio. . . Tiguri 23. Iunii 1564. Bullingerus tuus. 4122. HALLERUS BEZAE. Absumpto Calvino j omnibus bonis flebili viro, orandus Dominus ut in locum Eliae Elisaeum substituat. Et hoc nomine Bezae novum munus gratulatur. (Ex autographo Cod, Goth. 405, fol. 169.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo amico fratri et symmystae suo summe semper observando. S. Quamvis non possim non plurimum dolere propter obitum clarissimi et maximi viri D. Calvini, et cum Elizaeo clamare: Currus et auriga Israelis! tamen illi gratulor quod Dominus ipsum ex miseriis huius mundi et praesenti saeculo malo liberavit et ad regnum suum coeleste transtulit, cursumque suum illi tam feliciter absolvere concessit. Faxit is quoque ut et nostrum tandem secundum eius voluntatem expleamus. Interea tamen, ut dixi, non possum non graviter dolere vices nostras, qui tantis subinde orbamur et destituimur ducibus. Abstulit enim hic annus fatalis nobis tres l) principes theologos quum paulo ante et D. Martyr decesserit. Quid hoc portendat novit Dominus, nobis tamen facile quoque aestimare licet. Orandum ergo valde ut Dominus nos custodiat a malo et pro Eliis istis Elizaeos substituat. Tibi vero, imo ecclesiae vestrae gratulor quod illa te illius habeat successorem. Utinam nobis et aliis quoque ecclesiis sic prospici potuisset. Interea vero quoniam Dominus nos ita in vicinis ecclesiis constituit, demus operam ut unitatem inter nos mutuam foveamus, non curantes quid 4121. 1) N. 4116. . D. de Loyes ignotus, nisi forte ad N. 4041 respexeris. 4122.1) Praeter Calvinum hic de Hyperico cogitavit qui Cal. Febr. obierat, et de Musculo a. d. III. Non. Aug. 1563 mortuo.