1:325
CAP.
II.
DE
COGNITIONE
HOMINIS.
A29;B27,
C
27.]
Res
terrenas
voco,
quae
ad
Deum
regnumque
eius,
ad
veram
iustitiam,
ad
futurae
vitae
immortalitatem
non
pertingunt,
sed
cum
vita
praesenti
rationem
relationemque
habent
et
quodammodo
intra
eius
fines
continentur.
Res
coelestes,
verae
iustitiae
rationem
ac
regni
coelestis
mysteria.
In
priore
genere
sunt
politia,
oeconomia,
artes
omnes
mechanicae
disciplinaeque
liberales.
In
secundo
Dei
ac
divinae
voluntatis
cognitio
et
vitae
secundum
eam
formandae
regula.
De
priori
autem
sic
fatendum:
quoniam
homo
animal
est
natura
sociale,
naturali
quoque
instinctu
ad
fovendam
conservandamque
eam
societatem
propendet;
ideoque
civilis
cuiusdam
et
honestatis
et
ordinis
universales
impressiones
inesse
omnium
hominum
animis
conspicimus.
Hinc
fit,
ut
nemo
reperiatur
qui
non
intelligat,
oportere
quosvis
hominum
coetus
legibus
contineri,
quique
non
earum
legum
principia
mente
complectatur.
Hinc
ille
perpetuus
tam
gentium
omnium
quam
singulorum
mortalium
in
leges
consensus,
quia
insita
sunt
universis,
absque
magistro
aut
legislatore,
ipsarum
semina.
33.
Neque
moror
dissensiones
et
pugnas
quae
mox
emergunt,
dum
alii
cupiunt,
ius
et
fas
omne
inversum,
soluta
legum
repagula,
libidinem
solam
pro
iure
grassari,
ut
fures
et
latrones;
alii
(quod
vitium
plusquam
vulgare
est)
iniquum
esse
putant,
quod
pro
aequo
ab
aliis
sancitur,
contra
laudabile
contendunt
quod
ab
aliis
vetatur.
Siquidem
illi
non
ideo
leges
oderunt,
quod
ignorent
bonas
et
sanctas
esse,
sed
praecipiti
cupiditate
furentes
cum
manifesta
ratione
pugnant,
et
quod
mentis
intelligentia
probant,
pro
sua
libidine
abominantur.
Posterius
certamen
tale
est,
ut
primam
illam
conceptionem
aequitatis
non
dirimat.
Siquidem
de
legum
capitibus
dum
inter
se
disceptant
homines,
in
quandam
aequitatis
summam
consentiunt.
In
quo
debilitas
certe
humanae
mentis
arguitur,
quae,
etiam
dum
viam
sequi
videtur,
claudicat
et
vacillat.
Manet
tamen
illud,
inspersum
esse
universis
semen
aliquod
ordinis
politici.
Atque
hoc
amplum
argumentum
est,
in
huius
vitae
constitutione
nullum
destitui
luce
rationis
hominem.
34.
Sequuntur
artes
tum
liberales,
tum
manuariae,
quibus
discendis,
quia
inest
omnibus
nobis
quaedam
aptitudo,
in
eis
etiam
apparet
vis
humani
acuminis.
Quanquam
autem
non
sunt
omnes
omnibus
discendis
idonei,
satis
tamen
communis
energiae
certum
specimen
est,
quod
nemo
reperitur
cuius
in
arte
aliqua
perspicientia
non
se
exserat.
Neque
sola
suppetit
ad
discendum
energia
et
facilitas;
sed
ad
excogitandum
in
unaquaque
arte
novum
aliquid,
vel
amplificandum
et
expoliendum,
quod
alio
praeeunte
didiceris.
Quod
ut
Platonem
perperam
impulit
ut
traderet
comprehensionem
eiusmodi
nihil
esse
quam
recordationem,
ita
nos
optima
ratione
cogit
fateri,
esse
ingenitum
humano
ingenio
eius
principium.
|