52:324 profectus nullus apparet, nullaque aedificatio, iam a Christi instituto disceditur. Quum autem non de professis impiorum dogmatum autoribus loquatur Paulus, sed de vanis doctoribus ac profanis, qui ambitione sua vel avaritia simplicem et genuinam pietatis doctrinam deformant: videmus tamen quam acriter ac severe invehatur adversus eos: nec mirum. Dici enim vix potest quantum noceat fucosa, et prorsus ad ostentationem et inanem pompam composita praedicatio. Verum quos perstringat, melius patet ex contextu. Nam quod proxime sequitur, nec acquiescit sanis sermonibus, exegeticum est. Fieri enim solet ut eiusmodi homines praepostera curiositate abrepti, quidquid utile est ac solidum, despiciant. Itaque instar petulantium equorum, sine ratione lasciviunt. Id vero quid aliud est quam respuere sanos Christi sermones? Nam sani vocantur ab effectu, quia sanitatem nobis conferant, vel apti sint ad eam fovendam. Idem significat d o c t r i n a quae secundum p i e t a t em est. Neque enim pietati consentanea erit, nisi in timore cultuque Dei nos instituat, nisi fidem nostram aedificet, nisi ad patientiam, humilitatem, omnia caritatis officia nos erudiat. Ergo quisquis utiliter docere non studet, secus docet quam oportebat: imo nec pia, nec sana est doctrina, quocunque colore fulgeat, quae ad profectum audientium non tendit. Tales primum superbiae damnat Paulus, et quidem inanis et ventosae : deinde quia nulla excogitari potest aptior ad castigandos ambitiosos poena, quam dum inscitiae damnatur totum id quo sibi placent: Paulus eos n i h i l scire pronuntiat, utcunque multis argutiis turgeant. Nihil enim habent solidum, sed meros tantum flatus. Et simul pios omnes admonet, ne se ventosa ista ostentatione efferri patiantur quominus in evangelii simplicitate defixi maneant. 4. Sed languens. Est obliqua antithesis inter sanitatem doctrinae Christi ac languorem istum. Nam quum multum diuque se fatigaverint subtiles isti quaestionarii : quem tandem fructum reportant ex suo labore, nisi quod subinde crescit morbus? Ita non frustra tantum se macerant: sed languorem contrahunt ex perversa sua curiositate. Sequitur ergo longe abesse ut rite proficiant, quemadmodum oportebat Christi discipulos. Quaestiones et v e r b o r um pugnas non abs re simul coniungit: priore enim vocabulo non quasvis quaestiones significat, quae vel ex sobrio moderatoque discendi studio nascuntur, vel ad puram rerum utilium explicationem faciunt: sed quales hodie in Sorbonicis scholis agitantur ad ostentandum acumen. Illic quaestio quaestionem parit: quia nullus est modus, ubi quispiam plus scire quam expediat appetens, suae vanitati indulget. Hinc postea emergunt infinitae rixae. Quemadmodum enim crassae in calore nubes non sine tonitru discutiuntur: ita necesse est ut spino-