5:324 probitatis studio, summam in contemnendo Dei iudicio securitatem produnt. Deinde quia Deum non infinita ipsius maiestate, sed fatua stupidaque ingenii sui vanitate metiuntur, a vero Deo ita desciscunt. Proinde quantalibet colendi Dei cura sese postea fatigent, nihil efficiunt: quoniam non Deum aeternum, sed cordis sui somnis et deliria pro Deo adorant. Vera autem pietas non in timore sita est qui Dei iudicium libenter quidem fugiat, sed quia effugere nequeat, formidet: sed sincero magis affectu constat, qui Deum non secus ac patrem diligat, perinde ac dommum timeat ac revereatur, iustitiam eius amplexetur, offensionem morte peius horreat. Et quicunque sunt ea praediti, non quemlibet sibi Deum pro sua temeritate fingere audent: sed veri Dei cognitionem ab ipso petunt, non alium concipientes, quam qualem se ipse exhibet ac declarat QUID DE DEO NOBIS COGNOSCENDUM. Porro quoniam ipsa in se Dei maiestas humani intellectus captum longe superat, atque adeo ipso [pag. 3] comprehendi nequaquam potest, eius sublimitatem adorari magis quam perscrutari convenit, ne tanto fulgore penitus obruamur. Quare in suis operibus quaerendus est nobis Deus, et inve&tigandus: quae hac ratione in scripturis vocantur spectacula rerum invisibilium, quia quod de Domino intueri alioqui non possumus, nobis repraesentant. Id autem est, non quod nostra ingenia inanibus vanisque speculationibus suspendat : sed quod nostra scire referat, solidamque pietatem, hoc est fidem cum timore coniunctam in nobis pariat, nutriat, ac confirmet. Contemplamur enim in hac rerum universitate, Dei nostri immortalitatem, e qua omnium principium origoque fluxerit; potentiam, quae tan-