49:324 omnes, qui Deum suis figmentis coluerint, ut evanescat sapientia a sapientibus eorum : Paulus, ut evanidam nihilique esse huius mundi sapientiam probet, quum se effert adversus Deum, testimonium illud Iesaiae adducit. 20. Ubi sapiens? ubi scriba? Insultatio haec addita est ad illustrandum prophetae testimonium. Neque vero hanc sententiam ex Iesaia Paulus adduxit, quemadmodum vulgo putant, sed in persona sua loquitur. Locus enim capitis 33, 18 Iesaiae, quem notant, nihil simile aut affine habet praesenti argumento. Nam quum illic Iudaeis liberationem a iugo Sennacherib promittat: quo melius amplificet tantum Dei beneficium, commemorat quam misera sit eorum conditio, qui tyrannide alienorum premuntur. Aestuare ipsos dicit perpetua anxietate, dum sibi imminere cogitant scribas aut quaestores, appensores, descriptores turrium. Quin etiam talibus angustiis 'constrictos fuisse Iudaeos dicit, ut ipsa recordatione ad gratitudinem excitentur. Falso igitur creditum est, sententiam hanc ex propheta sumptam esse. Nomen saeculi non tantum ad postremum, sed etiam ad alia duo nomina adiungi debet. Vocat autem sapientes saeculi, qui non e Dei verbo per spiritum illuminati sapiunt: sed mundana tantum perspicacia praediti eius fiduciae innituntur. Scribarum nomine doctores significari, communi usu receptum est. Nam quum "iD narrare et recensere significet apud Hebraeos, et inde deductum nomen HDD sit illis liber aut volumen: D'HOID vocant homines literatos, et qui in libris versantur. Qua etiam ratione sopher regis saepe pro cancellario vel secretario occurrit. Graeci porro hebraicae vocis etymon sequuti transtulerunt ypajjLjxaxstc. Inquisitores apposite nominat, qui movendis scrupis perplexisque quaestionibus acumen ostentant. Ita generaliter in nihilum redigit totum hominis ingenium, ne quid valeat in regno Dei. Nec sine causa tam vehementer in hominum prudentiam insurgit. Dici enim non potest quam difficile sit revellere ex hominum animis perversam carnis confidentiam, ne sibi pius aequo arrogent. Id autem iam nimium est, si vel minimum freti sua prudentia iudicare a se ipsis audeant. Nonne infatuavit Deus, ete. Hic per sapientiam intelligit quidquid comprehendere potest homo, tam naturali ingenii facultate, quam usu et literis atque artium scientia adiutus. Nam mundi sapientiam spiritus sapientiae opponit. Proinde quidquid intelligentiae in hominem cadit absque spiritus sancti illustratione, id sub mundi sapientia continetur. Eam totam dicit infatuatam esse a Deo, hoc est, damnatam stultitiae. Hoc intellige fieri duobus modis. Nam et mera est vanitas quidquid scit homo ac intelligit, nisi vera sapientia fulciatur: et nihilo plus valet ad comprehensionem spiritualis