20:324 tamen ad fastidium usque cogor luctari, sed ratione tam ancipiti et incerta ut qualis futura sit catastrophe pronunciare adeo non possim ut ne divinare quidem. Animose multi et fortiter dicunt sententias quas ego cuperem obtinere. Sed quoties imbecillum meum iudicium in circumstantias et impedimenta consiliorum evagari patior, videntur mihi parum firma. Dicam uno verbo: experimenta et eventus magnarum rerum reddunt me in reipublicae periculo et magno discrimine meticulosum, non quod mihi metuam, sed aliis qui forte sunt me imparatiores ad extrema ferenda. Calvini tibi de me iudicium confirmo, qui nimis me politicum et pacis amantem solebat dicere.s) Habuit ille suas rationes quibus multa constanter et fortiter egit: habent alii alias remissiores et in rebus publicis tractandis mansuetiores. Faxit Deus ut vincat ratio optima. Caetera ex legatis nostris audies. Vale, pater ac frater in Domino colende, tibique constanter persuade, quicunque tandem fuerit publicarum rerum status, nostram tamen privatam amicitiam ruinam passuram non esse. Bernae 22. Iunii 1564. Tui observantissimus Nicolaus Zerchintes. 4121. BULLINGERUS BEZAE. Calvinum luget et expleto vitae cursu cum eo aeternum vivere sperat (Ex autographo Cod. Genev. 120, fol. 26.) Clarissimo viro D. Theodoro Bezae fidelissimo Genevensis ecclesiae pastori domino meo colendissimo et fratri carissimo. Genff. S. D. Quum nullas a morte felicis recordationis D. Calvini nostri fratris in Domino aeternum colendi ad me literas dederis, carissime frater, quam roit dans leur voisinage et de leur en donner avis. Le Duc accepta la cession des 3 bailliages de Gex, de Ternier et de Thonou avec les deux conditions de la religion des sujets et de la surete de Geneve. Le conseil de Berne accepta aussi le traite (18. Juillet). Une derniere journee fut tenue a Lausanne le 22. Oct. pour y terminer f affaire, en presence et avec l'approbation des cantons mediateurs. 3) Cf. N. 2908. 3023.