1:324 [A 28; B 26; C 26. habet. Neque vero exigo ut homo non convictus ultro cedat; et, si quas facultates habet, ab iis animum avertat, quo in veram humilitatem subigatur; sed ut, seposito φιλαυτίας καὶ φιλονεικίας morbo, quo excaecatus aequo altius de se sentit, in veraci scripturae speculo se ipsum probe recognoscat. 31. Ut secundum primam illam distinctionem, qua hominis animam in intellectum et voluntatem partiti sumus, orationis ordo procedat, vim intellectus priore loco excutiamus. Perpetuae caecitatis ita eum damnare, ut nihil intelligentiae ullo in genere rerum reliquum facias, non modo verbo Dei, sed sensus etiam communis experimento repugnat. Videmus enim insitum esse humano ingenio desiderium nescio quod indagandae veritatis, ad quam minime aspiraret, nisi aliquo eius odore ante percepto. Est ergo iam haec nonnulla humani intellectus perspicientia, quae 1) veritatis amore naturaliter rapitur; cuius neglectus in brutis animantibus arguit crassum absque ratione sensum. Quanquam haec qualiscunque appetentia, antequam cursus sui stadium ingrediatur, deficit, quia mox concidit in vanitatem. Siquidem mens hominis prae hebetudine rectam veri investigandi viam tenere nequit; sed per varios errores vagatur, et tanquam in tenebris palpando subinde impingit, donec tandem palata evanescat. Ita veritatem quaerendo, quam sit ad ipsam et quaerendam et inveniendam inepta, prodit. Altera deinde vanitate graviter laborat: quod in quarum rerum veram notitiam incumbere expediat, saepius non discernit. Itaque in disquirendis supervacuis ac nihili rebus ridicula curiositate se torquet; ad res maxime cognitu necessarias, aut non advertit, aut contemptim et raro deflectit; studium certe suum vix unquam serio applicat. De qua pravitate quum passim conquerantur profani scriptores, omnes fere se ea implicuisse comperiuntur. Quare Solomo in toto suo Ecclesiaste, ubi ea studia est persequutus in quibus sibi videntur homines valde sapere, inania tamen esse et frivola pronuntiat. 32. Neque tamen ita conatus eius semper in irritum cedunt, quin aliquid assequatur, praesertim ubi se ipsam ad inferiora ista intendit. Quin etiam non ita stupida est, quin exiguum quiddam et de superioribus delibet, utcunque negligentius illis percontandis vacet; non id quidem aequa facultate. Nam quum supra vitae praesentis spatium evehitur, tum praecipue demum convincitur suae imbecillitatis. Quare, ut melius perspiciamus quousque pro gradibus suae facultatis in unaquaque re procedat, distinctionem nobis proponere operae pretium est. Sit ergo haec distinctio: esse aliam quidem rerum terrenarum intelligentiam, aliam vero coelestium. 1) quod 1543 et seqq