47:323 323 IN EVANGELIUM IOANNIS 324 Nam in eius persona iam spe coelum possidemus, ut Paulus docet ad Ephes. 1, 3: non tamen fruemur tanto bono, quousque rursus idem in coelo appareat. Non ergo hic patrum status post mortem a nostro discernitur, quia utrisque pariter locum paravit Christus, in quem extremo die omnes recipiet. Ante reconciliationem peractam fideles animae velut in specula erant intentae ad redemptionem puomissam, et nunc beata quiete fruuntur usque dum compleatur redemptio. 3. Et si abiero. Conditionalis particula* resolvi debet in adverbium temporis: ac si dictum esset: Postquam abiero, iterum revertar ad vos. Caeterum reditus hic non debet de spiritu sancto intelligi, quasi novam sui praesentiam exhibuerit Christus discipulis in spiritu. Est quidem illud verum, quod nobiscum et in nobis Christus per spiritum habitat, sed hic de extremo iudicii die loquitur, quo tandem veniet ad suos colligendos. Et certe quotidie locum nobis parat, si totum ecclesiae corpus respicimus. Unde sequitur nostri in coelum ingressus nondum maturum adesse diem. 4 Et quo ego vado scitis. Quoniam non vulgari fortitudine opus est, ut tamdiu nostram a Christo separationem patienter feramus, additur aftera confirmatio, quod sciunt discipuli mortem eius non esse interitum, sed transitum ad patrem: deinde quod viam tenent qua sequantur, ut in eiusdem gloriae societatem perveniant. Utrumque membrum sedulo notandum est, ut Christum in coelesti gloria et beata immortalitate fidei oculis cernamus: deinde ut sciamus ipsum esse vitae nostrae primitias, et viam quae praeclusa erat nobis ab eo patefactam esse. 5. Dicit ei Thomas. Tametsi prima facie videtur cum dicto Christi pugnare Thomae responsum, non tamen illi propositum fuit abrogare magistro fidem. Quaeritur tamen quomodo neget, quod asseruit Christus. Respondeo, interdum in sanctis confusas esse notitias, quia rei certae et sibi expositae modum et rationem non tenent. Sic a prophetis praedicta fuit gentium vocatio ex vero fidei sensu, quam tamen Paulus testatur fuisse arcanum illis absconditum. Quum ergo crederent apostoli Christum ad patrem migrare, nescirent tamen quomodo regnum adepturus esset, merito excipit Thomas ipsos nescire quo vadat. Inde colligit magis obscuram esse viam : priusquam enim cursum ingredimur, sciendum est quo tendamus. 6. Ego sum via. Quanquam non diserte respondet Christus ad rogatum, nihil tamen omittit quod sit utile cognitu. Fraenanda erat Thomae curiositas: ideo Christus non disserit qualis futura sit sua conditio apud patrem, sed in re magis necessaria insistit. Libenter audisset Thomas quid