52:322 25. Similiter et bona. bignificat, interdum pietatem et alias virtutes mature ac tempestive suam laudem apud homines habere, ut in pretio sint boni. Quod si secus accidat, non tamen passurum Dominum ut perpetuo opprimatur innocentia et integritas. Saepe enim calumniis, tanquam nubibus, obscuratur: sed tandem impletur illud, Deum facere ut refulgeat instar aurorae: verum animo tranquillo opus est ad sustinendum. Homines enim sumus: itaque semper videndum quem modum habeat nostra cognitio, ne ultra progrediamur: nam id esset Dei officium nobis arrogare. CAPUT VI. 1. Quicunque sub iugo sunt servi, suos dominos omni honore dignos existiment: ut ne Dei nomen et doctrina blasphemetur. 2. Qui autem fideles habent dominos, ne despiciant eo quod fratres sunt: sed magis serviant, quod fideles et dilecti, et beneficentiae participes. Apparet, initio evangelii servos, quasi dato manumissionis signo, animos sustulisse. Nam passim multum laborat Paulus in cupiditate illa fraenanda. Et sane tam dura erat servitutis conditio, ut non mirum sit fuisse in primis odiosam. Porro usitatum est, arripere in carnis nostrae commodum quidquid habet minimam speciem. Ita quum audiebant, omnes nos esse fratres, protinus inferebant, indignum esse ut fratrum essent mancipia. Verum ut nihil tale venisset illis in mentem, semper tamen miseris hominibus necessaria est consolatio, quae temperet aerumnarum acerbitatem. Deinde non sine difficultate adduci poterant ut libenter et alacri animo, tam aspero iugo subiicerent cervices. Huc igitur spectat praesens doctrina. 1. Quicunque sub iugo, ete. Quia sibi quisque praestantiam falsa opinione arrogat, nemo est qui aequo animo ferat, alios sibi imperare. Qui effugere necessitatem nequeunt, parent illi quidem inviti superioribus: sed intus fremunt et indignantur, quia sibi putant fieri iniuriam. Omnes eiusmodi disputationes uno verbo praecidit apostolus, quum voluntariam subiectionem exigit ab omnibus qui sub iugo sunt. Significat enim non esse inquirendum sintne digni tali fortuna an meliore: quia sufficiat, hac conditione esse obstrictos. Et quum praecipit ut dignos honore existiment dominos quibus serviant: non modo fidem et diligentiam in praestandis obsequiis requirit: sed ut eos suspiciant et venerentur ex animo, tanquam in altiore gradu collocatos. Nemo enim vel principi vel domino praestat quod debet, nisi, eminentiam inspiciens ad quam illos Deus evexit, honore ideo prosequitur, quia illis subest. Nam utcunque saepe indigni sint, 21