25:322 fuerant quisque sibi). 54. Accepit inquam Moses et Eleazar sacerdos aurum a tribunis et centurionibus^ et intulit illud in tabernaculum conventionis, in memoriam filiis Israel coram Iehova. 48. Accesserunt^ duces. Hic proponitur exemplum eximiae gratitudinis, quod duces exercitus quum viderent neminem ex suis periisse, manubias auri et argenti Deo consecrarunt. Oblatis primitiis, satis testati fuerant suam pietatem et obedientiam: nec sane ex quo fideliter paruerant Dei mandato, quidquam ab ipsis desiderari amplius poterat: quo plus laudis meretur eorum liberalitas, dum novo et extraordinario voto se obstringunt. Interea singulare Dei beneficium commendat Moses, qui omnes ad unum incolumes reduxit ex tanta strage. Certe quum ex multis pagis abigenda essent spolia, mirum fuit in ipsa discursatione non paucos saltem fuisse occisos. Hinc ergo planius innotuit, bellum Dei auspiciis tam feliciter fuisse gestum, qui duodecim millia protexerit. Ita incredibilis Dei favor erga populum suum cum pia ducum professione celebratur, quum diserte* exprimitur, se recognitis copiis omnes salvos reperisse, no dubia vel obscura sit Dei gratia. Itaque salutem militum admirabili Dei potentiae acceptam ferentes, pretium redemptionis offerunt, quidquid ex spoliis acceperant auri et argenti. Summam commemorat Moses, unde melius liqueat eos in officio praestando non vulgare lucrum sprevisse. Nam summa haec excedit decem millia librarum gallicae monetae, et quingentas libras. Quid autem milites? dum pro eorum salute vota solvuntur, suae rapacitati secure indulgent. Subest enim tacita comparatio, dum centuriones et tribunos laudans Moses, exceptionem mox addit, cuiusque fuisse quod praedatus erat: ac mirum est, quasi tantum sibi adeoque soli vicissent milites, tam laudabile exemplum, ut maligni erant ac sordidi, non fuisse imitatos. Et certe, saepe contingit vulgus sordes suas sine pudore sectari, tum quia ignorat quid sit ingenuitas, tum quia dedecus in turba latet. Interea admonentur qui praesunt, dandam esse operam, ut in quo altiore honoris gradu locati sunt, eo magis emineat eorum virtus. 51. Accepit Moses. Hoc addendum fuit, ne quis putaret Eleazar ex aliorum liberalitate quaestum fecisse. Narrat ergo Moses quidquid auri fuerat oblatum, fideliter repositum fuisse in ornamentum sanctuarii. Quod dicitur: In memoriam filiis Israel, tam active quam passive sumi potest: nempe ut esset donarium illud monumentum gratitudinis, vel ut favorem conciliaret populo in oculis Dei: ac si illud expiationis munus coram Deo sisteret ac repraesentaret eos omnes qui hoc modo profitebantur se eius gratia esse salvos. Mihi poste- 21