20:322 colligit, ecclesiam suam clementer conservet, ut ne simus tanquam errabundae oves absque pastore. Ah! Ah! mi carissime et optime frater, quam pauci sunt hodie quos divino zelo accensos non quae sua sed quae Iesu Christi sunt quaerere, efc ecclesiae ipsius cura serio tangi videamus. Postquam omnis fere illa generatio ad patres suos congregata est, quae multis annis papisticae servitutis durissimo et plus quam aegyptiaco babylonicoque iugo excarnificata renascentis suavissimae evangelii Iesu Christi libertatis consolationem est experta, vix equidem unus atque alter nunc est qui priorum meminerit, et ii ipsi in tanta impietatis colluvione, et omnium malorum licentia paulatim profanescunt priorem caritatem relinquentes. Sed habet tamen Dominus et omnino habet suos etiamnum quantumvis paucos quos novit, inter quos ut nos quoque velut sanctificatas sibi reliquias numeret et servet dies noctesque susis lacrymis precemur, imo vero gratias illi agamus per Iesum Christum in quo elegit nos antequam iacerentur fundamenta mundi, hucque perpetuo eluctemur ut simus sancti et irreprehensibiles coram ipso per caritatem, quo clarificetur etiam magnum nomen eius per nos super terram. . . . Lutmerchae die 22. Iunii 1564. Tuus ab animo Ambr. Blaurerus. 4120. ZBRKINTES BEZAE. Praemissis nonnullis quae ad iuvenes quosdam spectant studiorum causa ad Bituriges mittendos, iudicum profert, paucioribus quidem absolutum, suum de Calvino et Calvini de ipso. (Ex autographo Cod. Gotb. 405, fol. 629.) Doctissimo et vigilantissimo praeclarae et sanctae Genevensis ecclesiae antistiti Theodoro Bezae patri et fratri in Christo Iesu plurimum colendo suo. Misi exemplum literarum tuarum,1) quas ad me de pueris Germanis in Galliam transferendis dedisti, parentibus eorum, qui longius hinc absunt quam ut citius commode respondere potuerint Hodie accepi literas eorum quibus significant Bitu- 4120.1) Non exstant 21