49:321 321 CAPUT I. 322 ad eam ornandam eloquentiae color adhibeatur. Respondeo ad prius, valde a ratione esse dissentaneum ut eas artes in universum damnet Paulus, quas constat praeclara esse Dei dona, quibus homines tanquam organis ad bonos usus adiuvantur. Artes igitur non superstitiosae, sed quae solidam eruditionem continent verisque rationibus nituntur, sicut utiles sunt et accommodae communi vitae hominum, ita non dubium est quin a spiritu sancto sint profectae: et utilitas, quae ex illis percipitur ac sentitur, non alteri quam Deo accepta referri debet: non est ergo quod hic dicit Paulus, in contumeliam artium accipiendum, quasi pietati adversentur. Secunda quaestio paulo plus habet difficultatis: dicit enim exinaniri Christi crucem, si qua sermonis sapientia admisceatur. Respondeo, considerandum esse quos alloquatur Paulus. Pruriebant Corinthiorum aures stulta cupiditate magniloquentiae: prae aliis ergo ad crucis humilitatem revocandi erant, ut discerent nudum Christum et simplex evangelium absque fuco ullo amplecti. Quamquam hanc sententiam quodammodo perpetuam esse fateor, Christi crucem exinaniri non tantum mundana sapientia, sed verborum quoque splendore. Christi enim crucifixi praedicatio simplex est ac nuda: obfuscari ergo verborum fuco non debet. Evangelii proprium est, mundi sapientiam sic in ordinem redigere, ut proprio sensu vacui dociles nos tantum praebeamus, nec aliud scire nos putemus, aut etiam appetamus, quam quod Dominus ipse docet. De sapientia carnis fusius mox tractandum erit, qualiter Christo repugnet: de eloquentia paucis hic perstringam quantum locus requirit. Videmus Deum ita ab initio ordinasse, ut evangelium omni eloquentiae subsidio nudum administraretur. Qui linguas hominum format ad facundiam, non posset ipse disertus esse si vellet? quum posset, noluit. Cur noluerit, duas potissimum rationes invenio: altera est ut in rudi et impolito sermone magis conspicua appareret veritatis suae maiestas, et sola spiritus efficacia absque externis adminiculis in hominum animos penetraret. Altera vero, ut nostram obedientiam ac docilitatem melius experiretur, et simul ad veram humilitatem erudiret. Solos enim parvulos in scholam suam admittit Dominus: ergo illi demum coelestis sapientiae sint capaces, qui praedicatione crucis in speciem abiecta contenti larvatum Christum nequaquam desiderant. Ideo in hunc finem evangelii doctrinam attemperari oportuit, ut ab omni fastu et altitudine abstraherentur fideles. Quid autem si quispiam hodie paulo nitidius disserendo, evangelii doctrinam eloquentia illustret? an propterea repudiandus erit, quasi vel eam contaminet, vel obscuret Christi gloriam? Respondeo, primum nihil pugnare cum evangelii simplicitate eloquen-