25:321 321 REDITUS AD HISTORIAM. 322 quia si nihil cuiusquam esset proprium, nulla esset iustitiae ac integritatis probatio. 37. luit vero census. Ab effectu ostenditur magnitudo victoriae : quia nonnisi ex magna et populosa regione tanta pecorum copia confici poterat. Non admodum fertilem fuisse probabile est, ideoque in divitiis non vinum et frumentum, sed tantum animalia numerantur. Pascuis tamen fuisse nobilem coniicere promptum est: quia montes aridi tot boves, capras, oves et camelos non alerent: quanquam ex puellis liquet, viros, qui occisi sunt, plures fuisse numero quam victores qui ad proelium missi fuerant: nam ut demus singulis fuisse filias virgines, triplo fere superabant duodecim millia. Unde rursus apparet, victoriam fuisse divinitus partam. Mirum tamen videri potest quod gente penitus deleta, aliquanto post exstiterit posteritas, ac si ex patrum cineribus progeniti essent novi Madianitae. Neque enim adeo longum tempus effluxit ab hac clade usque ad tempus Gedeonis quo ausi sunt ultro lacessere Israelitas, et sua multitudine freti perrumpere in medium sinum terrae Chanaan: imo iam totam viciniam oppresserant. Quomodo id contigerit, quia scripturis proditum non est, tantum superest coniectura, plurimos (ut fieri solet in rebus trepidis) alio fugisse, qui paulo post in vacuam possessionem reversi sunt. Subita enim Israelitarum irruptio instar procellae statim evanuit: nec difficilis fuit fuga vagae et erraticae genti. Fieri etiam potest, ut multi hinc inde hospites in terram suis incolis orbatam confluxerint: vel etiam ut Israelitae leviter defuncti officio citius quam decebat receptui cecinerint, ac deinde eorum pigritiam ultus fuerit Deus. Utcunque sit, docemur hoc exemplo, impios non minus quam vitiosas et noxiosas herbas pullulare, ut saepius excisi terram subinde operiant. EX EODEM CAPITE. 48. Et accesserunt ad Mosen praefecti millium militiae, tribuni et centuriones. 49. Dixeruntque ad Mosen: Servi tui levaruntl) summam virorum bellatorum qui sunt in manu nostra, et non defuit in nobis quisquam. 50. Propterea obtulimus oblationem Iehovae quisque quod invenit, vasa aurea, brachiale, et ornamentum manus, annulum, inaurem, et subligaculum femineum, ad expiandum animas nostras coram Iehova. 51. Et accepit Moses et Eleazar sacerdos aurum ab illis, omnia vasa operis. 52. Fuitque omne aurum oblationis quod obtulerunt Iehovae sedecim millia, septingenti et quinquaginta sicli, a tribunis et centurionibus. 53. (Viri namque exercitus praedati 1) In margine: vel, subduxerunt. Calvini opera. Vol XXV.