20:321 321 1564 IUN. 322 turbulentis temporibus et furentibus ventis navimque evertere conantibus tales tantosque gubernatores tolli a navi et quidem cum certo navis discrimine. Oro itaque Dominum ut nostri misertus ipse nauclerus sit, ipse nos gubernet, qui *) septem stellas in manu sua tenet et obambulat inter candeiabra. Te hortor, mi domine et frater, ut quod omnes de te speramus et pro te sedulo Dominum oramus, quum subieris in locum fidelissimi servi Dei Calvini2) eiusdem vestigiis in fide, veritate et sinceritate ingrediaris, nosque studiosissimus amantissimosque ut intimos fratres tuos diligas et nos iuves sicuti et nos parati sumus iuvare te. . . Tiguri 19. Iunii 1564. Bullingerus tuus. 4119. BLAURERUS HUBERTO. Calvini mors, ultimi fere ex clarissima reformatorum phalange superstitis coryphaei ei occasionem praebet ecclesiae statum considerandi. (Ex autographo Cod. Argentor. in Arch. Thomanis Bpp. Var. Tom. I. fol. 215. . Simler Yol. 109.) Nova apud nos haud crediderim ulla esse quae istic ignoretis. D. Calvinus, incomparabile Christi organum et nostri saeculi theologorum quos superstites nobis hactenus Dominus reliquerat propemodum princeps, 28. Maii1) post acutissimos ex variis morbis quos per octo dies continuos toleranter sustinuit dolores, terram coelo commutavit, ac velut bonus et fidelis servus in Domini sui gaudium intravit, aeternum cum illo vera vitalique vita beatissime victurus. Cui totis animis felicissimam hanc sortem gratulemur, quod in pace, collectis tranquille sarcinulis, frustratis autem tot crudelissimorum hostium conatibus, qui virum dentibus discerpere optabant ac nitebantur, coelestis patriae securissimo tutissimoque portui appulit. Interim vero Dominum precemur, ut nostri misertus, dum optimos quosque duces ac pastores gregis sui ad se 4118. 1) vox dubia. 2) Beg. du Conseil 29. Mal Gaberel II. 3 suiv. In ministerio tamen Calvino successit Simon Goulard oriundus ex Senlis. (Spon, I. 309.) 4119. 1) JSrrorem excusabis. Calvini opera. Vol XX.