8:320
ridendum
prostituit.
Sicuti
literae
et
spiritus
circumcisio
a
Paulo
statuitur
(Rom.
2,
29):
ita
et
de
baptismo
sentiendum
est
:
quosdam
literale
duntaxat
symbolum
in
corpore
gestare,
qui
re
ipsa
procul
absunt.
Nam
et
Petrus,
ubi
docuit,
baptismo
nos
salutem
consequi,
mox
quasi
addita
correctione,
pronunciat,
non
sufficere
nudam
et
externam
carnis
ablutionem,
nisi
et
bonae
conscientiae
responsio
accedat
(1
Petr.
3,
21).
Quare
scriptura,
quum
de
sacramentis
disserit,
bifariam
loqui
solet.
Si
quum
hypocritis
agit,
qui
inani
figura
gloriantes
rem
ipsam
negligunt:
ut
futilem
eorum
[pag.
126]
confidentiam
prosternat,
ex
perverso
eorum
sensu
veritatem
a
signis
separat.
In
hunc
modum
Paulus
(1
Cor.
10,
3
ss.)7
nihil
profuisse
veteri
populo
admonet,
quod
in
maris
transitu
baptizatus
fuerit,
quod
eandem
nobiscum
escam
spiritualem
comederit
in
deserto
(eisdem
scilicet
donorum
spiritualium
symbolis
nobiscum
participasse
intelligens).l)
Verum,
ubi
apud
fideles
habetur
sermo,
usus
sacramentorum
ut
legitimus,
ita
efficax
describitur:
qui
divinae
scilicet
institutioni
respondeat.2)
Quo
pertinent
istae
sententiae:
Induisse
Christum,
insitos
in
eius
corpus,
et
illi
consepultos,
qui
in
eius
nomen
baptizati
sunt
(Rom.
6,
4;
Col.
2,
12;
Gal.
3,
27;
1
Cor.
12,
27).
Inde
colligit
Pighius,
quicunque
visibili
aquae
elemento
aspersi
fuerint,
vere
spiritu
regenitos,
et
in
Christi
corpus
coaluisse,
ut
Deo
eiusque
iustitiae
vivant.
Nec
eum
pudet,
complures
talibus
naeniis
paginas
implere,
quum
generaliter
omnia
Christi
membra
nominem,
sub
eo
sermone
comprehendi
quicunque
externo
baptismo
tincti
sunt.3)
Paulo
post
tamen4)
quasi
retracta
alarum
expansione,
subiicit,
multos
a
Christo
deficere,
qui
vere
in
eius
corpus
insiti
fuerant:
nam
quos
a
patre
sibi
creditos
in
fidem
custodiamque
suam
recipit,
ita
fingit
ab
eo
servari,
ut
a
libero
suo
arbitrio
suspensam
habeant
suam
salutem.
Multis,
inquit,
tutelans
Christi
gratia
non
deest:
sed
ipsi
sibi
desunt,
[pag.
127]
Certe,
ut
nunquam
poterit
satis
severe
hominum
socordia
et
ingratitudo
coargui,
qui
se
Dei
auxilio
subducunt:
ita
minime
tolerabilis
est
in
Christum
contumelia,
electos
dicere
ab
eo
servari,
si
modo
se
ipsi
tueantur:
ut
ambiguum
sit
Christi
praesidium,
quod
diabolo
et
omnibus
inferorum
machinis
inexpugnabile
fore
affirmat.
Daturum
se
vitam
aeternam
promittit
omnibus
qui
1)
Add.
Nous
voyons
icy
comme
il
prend
la
figure
toute
vuide
selon
la
perversite
de
ceux
qui
en
abusent.
2)
Add.
et
pourtant
il
le
conioint
avec
la
vertu
du
sainct
Esprit.
3)
Vide
an
sensum
attigerit
Gallus
:
il
n'a
point
honte
de
brouiller
beaucoup
de
feuillets
d'un
tel
badinage
que
tous
ceux
qui
ont
receu
le
signe
visible
du
Baptesme
doyvent
estre
reputez
membres
de
Christ.
4)
In
fine
libri
7.
|