7:320 tres in una Dei essentia hypostases atque subsistentias esse asserit, quae Christi et spiritus divinitatem tot luculentis elogiis praedicat; rursum, quae de personali distinctione sic disserit, ut nihil amplius a sano homine desiderari queat. At Carolum male habet quod non tribuerint Farellus, Viretus et Calvinus naturam subsistentem verbo et spiritui. Quasi vero non hoc quoque disertis verbis in confessione sit expressum, ubi habetur, Christum duabus constare naturis, quia verbum sit ex patre ante saecula genitum et humanam naturam homo factus induerit; item verbi appellatione non intelligendam fluxam et evanidam vocem, cuiusmodi et oracula et prophetiae fuerunt, sed perpetuam sapientiam apud Deum residentem, unde et oracula et prophetiae omnes prodierunt. Hic quum Carolus minime haberet ubi infigeret dentem, irritam tamen mordendi cupiditatem prodere maluit, quam tacitus hunc locum praeterire. At operae pretium est audire quo tandem vinculo pios et orthodoxos viros cum scelesto haeretico copulaverit.' Arium, inquit, et Macedonium aperte damnant, Samosateni nullam faciunt mentionem; eius nomini dum parcunt, an non oblique eum approbant? O frigidum calumniatorem [pag. 56] et ieiunum. An illic haereticorum omnium catalogum recensent qui unquam fuerunt? Cerinthum omittunt et Ebionem et Eutychem et Eunomium et Photinum et alios complures, quibus nihilo plus favent quam Ario. Ne Carolus quidem ipse cum effraeni sua impudentia aliter dicere audebit. Quorsum ergo attinebat propter suppressum hominis nomen istas lites movere, quum res probe et solide explicata foret? Alia calumnia est quod negat distinctionem patris a filio, et rursum filii a spiritu in confessione satis clare tradi. Qua in re magis etiamnum quanta rabie feratur ostendit. Nam quum in confessione palam damnetur cum nefario suo dogmate Sabellius, Sabellianismosl) tamen subinde crepat. Et quo praetextu? Si rationis figmento, inquit, solum patrem a filio distinguitis, Sabellianos esse vos dicam. Perinde facit ac si quis ita loquatur: Si Carolus est parricida, dignus est qui in culeum insuatur. Quanquam non satis apposite hac similitudine utor; haec enim magis conveniet: Si Carolus aliquod boni viri signum unquam dedisset, merito nunc deflenda esset eius conditio. Procul enim a sua veritate abest haec conditio. Quaenam ista est importunitas? quum tres in una deitate hypostases et subsistentias asserat confessio, et eas quidem non epithetis, sed veris proprietatibus inter se differentes, [pag. 57] in tam plano scirpo nodum, 1) Sic in impresso} sed legendum videtur: Sabellianos.