49:320
tiae
larva
se
venditabant.
Ex
hoc
summo
malo
duo
alia
consequebantur
:
quod
his
quasi
integumentis
evangelii
simplicitas
deformabatur,
et
Christus
tanquam
nova
et
extranea
forma
intuebatur,
no
pura
et
nativa
eius
notitia
exstaret.
Deinde
quod
conversis
ad
verborum
nitorem
et
elegantiam,
ad
acutas
speculationes,
ad
inanem
sublimioris
doctrinae
speciem
hominum
animis,
spiritus
energia
evanescebat:
nec
quidquam
relinquebatur
praeter
mortuam
literam
:
non
apparebat
Dei
maiestas,
qualis
in
evangelio
elucet,
sed
fucus
tantum
et
infructuosa
pompa.
Has
ergo
evangelii
corruptelas
ut
insectetur
Paulus,
transitum
hic
facit
ad
modum
praedicationis
suae
:
quem
rectum
et
legitimum
esse
asserit,
quum
tamen
ex
diametro
cum
ambitiosa
illorum
ostentatione
pugnaret:
ac
si
diceret:
scio
quantopere
sibi
blandiantur
vestri
isti
delicati
doctores
sua
magniloquentia:
ego
autem
praedicationem
meam
rudi
et
crasso
minimeque
polito
dicendi
genere
constitisse,
non
tantum
confiteor,
sed
etiam
glorior.
Sic
enim
agi
oportuit,
atque
haec
mihi
ratio
fuit
divinitus
praescripta.
Sermonis
sapientiam
vocat,
non
loyo-
SatSaXtav,
quae
nihil
est
quam
inanis
loquacitas:
sed
eloquentiam
veram,
quae
constat
prudenti
rerum
inventione,
dispositione
ingeniosa,
et
elegantia
sermonis.
Hanc
sibi
defuisse
testatur,
quin
etiam
suae
praedicationi
neque
aptam,
neque
utilem
fuisse.
Ne
inanis
reddatur
crux
Christi.
Quemadmodum
supra
toties
nomen
Christi
superbae
carnis
sapientiae
opposuit,
ita
nunc
in
medium
adducit
Christi
crucem,
qua
fastum
illius
omnem
ac
sublimitatem
deiiciat.
Tota
enim
fidelium
sapientia
in
Christi
cruce
inclusa
est:
quid
autem
cruce
contemptibilius?
Ergo
qui
vere
Deo
vult
sapere,
necesse
est
ut
ad
hanc
crucis
humilitatem
descendat:
hoc
porro
non
fiet,
quin
se
prius
et
proprio
sensu
et
tota
mundi
sapientia
abdicaverit.
Verum
non
hic
tantum
quales
esse
Christi
discipulos,
et
quam
discendi
viam
tenere
conveniat,
sed
etiam
quae
sit
docendi
ratio
in
schola
Christi,
tradit
Paulus.
Exinanita,
inquit,
fuisset
crux
Christi,
si
eloquentia
et
splendore
ornata
fuisset
mea
praedicatio.
Crucem
Christi
hic
posuit
pro
redemptionis
beneficio,
quod
a
Christo
crucifixo
petendum
est.
Doctrina
autem
evangelii,
quae
illuc
nos
vocat,
debet
sapere
crucis
naturam:
ut
scilicet
despecta
sit
magis
et
abiecta
coram
mundo
quam
gloriosa.
Sensus
ergo
est,
quod
si
Paulus
philosophico
acumine
et
dicendi
artificio
usus
esset
apud
Corinthios,
sepulta
fuisset
efficacia
crucis
Christi,
in
qua
consistit
salus
hominum
:
quia
pervenire
ad
nos
hac
via
non
potest.
Hic
duo
quaeruntur,
numquid
hic
prorsus
damnet
Paulus
sermonis
sapientiam,
tanquam
Christo
adversariam:
deinde
numquid
perpetuum
esse
dissidium
evangelii
doctrinae
cum
eloquentia
intelligat,
ut
simul
convenire
nequeant:
vitiarique
evangelii
praedicationem,
si
quis
|