25:320 concessum fuit. Sed quum iure victoriae militibus iam quaesita esset praeda, populo qui arma non sumpserat grave esse non debuit honorarium munus accipere, quamvis minimi lucri. Et certe contumeliosum fuisset omnibus qui in castris quieverant, praedae omnino esse expertes, ac si inertiae essent damnati, quum tamen per eos non stetisset quominus hostibus profligandis operam navarent simul cum fratribus. Neque enim mollitia animi onus ac periculum militiae defugerant, sed modeste passi fuerant communem laudem in paucos transferri, quia Deo sic placuerat. Verum sieuti aequum fuit, aliquem victoriae fructum inter omnes communicari, ita non minus rectum fuit, amplius et liberalius praemium ab iis percipi, qui totam molem belli sustinuerant. Hanc rationem quibusdam sequutus esse videtur David, dum praedam ex aequo inter suos distribuit, tam qui in proelium descenderant quam qui ad sarcinas steterant. Ego vero quod tunc statuit David, longe diversum fuisse existimo : quia si aequa fuisset portio turbae apud sarcinas subsistentis cum militantibus, longe utilius fuisset procul abesse a iactu telorum. Nam ubi proelium conseritur, pauci tantum ex magno exercitu ad sarcinas relinqui solent Ita dimidia pars praedae cessisset paucis otiosis. Ergo partitio cuius illic fit mentio ad singula capita referri debet. Atque optime David praedae consortes pro virili esse iussit qui manebant in statione castrorum, ne dissimilis esset eorum conditio quibus eadem lex erat imposita. Hic vero merito ditantur milites prae aliis qui secure res suas domesticas curaverant. 28. Tollesque censum Iehovae. Nunc ab utrisque exigit Deus tributum, vel sacram oblationem ex praeda: sed inaequaliter, nempe ut populus plus decuplo solvat quam milites. Tributi vero huius duplex fuit ratio, vel finis: iniquum enim fuisset Levitas solos dimitti inanes, quasi deterior esset eorum conditio, eo quod in Dei cultu et cura sacrorum occupati erant. Caeterum quam illis assignat partem Deus, sibi offerri iubet, ut homines non modo inter se aequitatem colant, sed ut primas teneat religio. Nihil enim absurdius quam hominibus ius suum integrum servari Deo ipso posthabito. Ergo ad testandam pietatem iniuncta fuit oblatio, ac si Deus quinquagesimis et quingentesimis sibi assereret victoriae laudem. Deinde quia nulla re indiget, se uno contentus, in eius locum subrogati sunt Levitae, ut aliquam ex suo ministerio mercedem referrent. Porro iterum cernimus Deum cum militibus liberalius egisse quam cum reliqua multitudine, nec mirum: quia sicut illis plus oneris imposuit, ita consentaneum fuit uberiore victoriae fructu ditari: beneficia enim alia aliis accumulat, prout visum est. Ex' hac quoque distributione colligimus, ex eius ordinatione pendere, ut alii aliis sint locupletiores: